Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXIX

1. Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et omisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium.

2. Ab eodem facta Numidicus Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testarnento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit.

3. At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctorita.te Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed revertamur ad ordinem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License