Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XLVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLVII

1. Per haec insequentiaque et quae praedixirnus tempora amplius quadringenta milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae, quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit.

2. Quarto ferme anno Caesar morabatur in Gall¸s, cum medium iam ex invidia potentiae (et viva illa) male cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve spatium obiit. Tum in gladios

3. caedesque civium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in coercitionem ambitus exercuit.

4. Quo tempore P. Clodius a Milone candid.ato consula,tus exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bovillas contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti quam Pompei damnavit voluntas.

5. Quem quidem M. Cato palam lata absolvit sententia. Qui si rnaturius tulisset, non defuissent qui sequerentur esemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License