Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LII

1. Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius, longe diversa aliis suadentibus,

2. quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est.

3. Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus.

4. lllud notandum est: ut primum C.Caesar inclinatam vidit Pompeianorurn aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales,

5. quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit! Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit,

6. quam quod neminen nisi acie consumptum civem patria, desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License