Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LX

1. Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem conservatoremque Romani nominis.

2. Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus, semet ipsum sibi videri indignum.

3. Hunc protinus Antonius consul superbe excepit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius vanitas est.

4. Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ad Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem publicam consule.

5. Idem provinciam D. Bruto designato consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License