Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXIV

1. D. Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit, cuius cum primus omnium amicorum fuisset,

2. interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire.

3. Haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis, actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. Utrique vindicta ]ibertatis morte stetit;

4. sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License