Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXIX

1. Iam et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum Zmyrnae occiderat, virum adversus merita Caesaris ingratissimum participemque caedis eius, a quo ipse in consulare provectus fastigium fuerat;

2. et C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo Marcio, praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus, inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat, Laodiciae expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum servi sui Dolabella non segniter cervicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iuris fecerat; et M. Brutus C. Antonio,

3. fratri M. Antonii, in Macedonia Vatinioque circa Dyrrachium volentis legiones extorserat (sed Antonium bello lacessierat, Vatinium

4. dimatione obruerat, cum et Brutus cuilibet ducum praeferendus videretur et Vatinius nulli non esset postferendus,

5. in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo domicilio inclusus videretur) eratque septem legionibus validus.

6. At lege Pedia, quam consul Pedius collega Caesaris tulerat, omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant, aqua ignique interdictum erat. Quo tempore Capito, patruus meus, vir ordinis senatorii, Agrippae subscripsit in C. Cassium.

7. Dumque ea in Italia geruntur, acri atque prosperrimo bello Cassius Rhodum, rem inmanis operis, ceperat, Brutus Lycios devicerat, et inde in Macedoniam exercitus traiecerant, cum per omnia repugnans naturae suae Cassius etiam Bruti clementiam vinceret. Neque reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata maturius destituerit quam Brutum et Cassium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License