Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXVIII

1. Hoc tractu temporum Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas provincias, quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat; qui virtute et ductu Ventidii una cum Parthorum copiis celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus est.

2. Caesar per haec tempora, ne res disciplinae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum bellique experientia durabat exercitum.

3. Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandiave antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili centurionem nomine Vibillium ob turpem ex acie fugam fusti percussit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License