Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXXIII

1. Inter hunc apparatum belli Plancus, non iudicio recta legendi neque amore rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed morbo proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra servos cliens, cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor et minister, cum in omnia et omnibus venalis,

2. cum caeruleatus et nudus caputque redimitus arundine et caudam trahens, genihus innixus Glaucum saltasset in convivio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam victoris pro sua virtute interpretabatur, dictitans id probatum a Caesare, cui ille ignoverat; mox autem hunc avunculum Titius imitatus est.

3. Haud absurde Coponius, vir e praetoriis gravissimus, P. Silii socer, cum recens transfuga multa ac nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiceret, "multa,", inquit, "mehercules fecit Antonius pridie quam tu illum relinqueres ".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License