Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXXVIII

1. Dum bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit ultimam manum, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, Lepidi eius, qui triumvir fuerat rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti sorore natus, interficiendi, simul in urbem revertisset, Caesaris consilia inierat.

2. Erat tunc urbis custodiis praepositus C. Maecenas equestri, sed splendido genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane ex omnis, providens atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra, feminam fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed minus honoratus (quippe vixit angusti clavi plene contentus), nec minora consequi potuit, sed non tam concupivit.

3. Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate nullaque cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane novi ac resurrecturi belli civilis restinxit initium. Et ille quidem male consultorum poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistü Servilia Lepidi uxor, quae vivo igni devorato praematura morte immortalem nominis sui pensavit memoriam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License