1. Tum Graecia
maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas occupavere sedes,
quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere, acerque belli iuvenis nomine
Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis
occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum
vocitata civitas.
2.
Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora de ea regione ut
Thessalia commemorant. Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus
minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum,
qui illo tempore vixerunt, disserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio
eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio, cur numquarn ante hunc
insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit.
3.
Paulo ante Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea
fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est
quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc urbem
et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate
eius, multo post Ilium captum conditae.
|