Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XCVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XCVI

1. Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat, admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit.

2. Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule, magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum

3. numerumque et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias tanti mperatoris alio loco explicabimus: hoc opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License