Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput CX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput CX

1. Rumpit interdum, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat,

2. legionesque quas Saturninum admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii, arma corripuit.

3. Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque, quae rebellaverant, omnis numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum novem.Cuius immensae multitudinis,

4. parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti duribus auctoritas erat.

5. Omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum erat exercitatio. Etaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit.

6. Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem illum et firmatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License