Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput CXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput CXIII

1. Accipe nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem, quantum in pacevides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, septuaginta amplius cohortibus, decem alis et pluribus quam decem veteranorum milibus, ad hoc magno voluntariorum numero frequentique equite regio, tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat civilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant.

2. At imperator, optimus eorum quae agebat iudex et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum, qui venerat, ad refovendas ex itinere eius vires moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset, neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit;

3. prosecutusque longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas narrari vix potest, ut neque universos quisquam auderet adgredi et partem digredientium, suorum quisque metu finium, universi temptare non possent, remisit eo, unde venerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License