Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput CXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput CXVI

1. Magna in bello Delmatico experimenta virtutis in incultos ac difficilis locos praemissus Germanicus dedit; celebri etiam opera diligentique

2. Vibius Postumus vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, viri quamquam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum exempla geniti.

3. At Postumi operum L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus est, honores excellenti virtute meruit. Utinam non maioribus experimentis testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc quoque genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Aelius Lamia, vir antiquissimi moris et priscam gravitatem semper humanitate temperans, in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est,

4. et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii fihus, quem virum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non optimo civi simplicissimo duci superesse praeferens, inmatura morte et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est.

5. Horum virorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License