1. Insequenti tempore
imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis mille septuaginta,
translatum est ad Medos, abhinc annos ferme octingentos septuaginta.
2. Quippe Sardanapalum
eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem malo suo, tertio et tricensimo
loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper
successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit.
3. Ea aetate
clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemonius, vir generis regii, fuit
severissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae convenientissimae
viris, cuius quam diu Sparta diligens fuit, excelsissime floruit.
4. Hoc tractu temporum
ante annos quinque et sexaginta quam urbs Romana conderetur, ab Elissa Tyria,
quam quidam Dido autumant, Carthago conditur.
5. Circa quod tempus
Caranus, vir generis regii, undecimus ab Hercule, profectus Argis regnum
Macedoniae occupavit; a quo Magnus Alexander, cum fuerit septimus decimus, iure
materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est.
6. Aemilius Sura de
annis populi Romani: "Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt,
deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et
Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam
devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium
regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus est, intersunt anni
MDCCCCXCV."
|