Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Caput IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX

1. * * * . . . quam timuerat hostis, expetit. Nam biennio adeo varia fortuna cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret.

2. Quin Rhodii quoque, fidelissimi antea Romanis, tum dubia fide speculati fortunam proniores regis partibus fuisse visi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animo, neque fratris initiis neque suae respondit consuetudini.

3. Tum senatus populusque Romanus L. Aemilium Paulum, qui et praetor et consul triumphaverat, virum in tantum laudandum, in quantum intellegi virtus potest, consulem creavit, filium eius Pauli, qui ad Cannas quam tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam inierat, tam fortiter in ea mortem obierat.

4. Is Persam ingenti proelio apud urbem nomine Pydnam in Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque eius copiis destitutum omni spe coegit e Macedonia profugere, quam ille linquens in insulam Samothraciam perfugit templique se religioni supplicem credidit.

5. Ad eum Cn. Octavius praetor, qui classi praeerat, pervenit et ratione magis quam vi persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Quo anno et Octavii praetoris navalis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante currum agentis triumphi fuere celebres.

6. Quam sit adsidua eminentis fortunae comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest, quod cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere, qui Pauli impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis Persei vel specie simulacrorum vel modo pecuniae, ut bis miliens centiens sestertium aerario intulerit is, et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License