Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII

1. At C. Marius L. Sullam, iam tunc ut praecaventibus fatis, copulatum sibi quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege abhinc annos ferme centum triginta quattuor potitus est; designatusque iterum consul in urbem reversus secundi consulatus initio Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit.

2. Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent, populus Romanus non aiium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus.

3. Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus; quo anno Cn. Domitius tribunus plebis legem tulit, ut sacerdotes, quos antea conlegae sufficiebant, populus crearet.

4. Quarto trans Alpis circa Aquas Sextiass cum Teutonis conflixit, amplius centum quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo trucidata gensque excisa Teutonum.

5. Quinto citra Alpis in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius Catulus fortunatissimo decertavere proelio; caesa aut capta amplius centum milia hominum. Hac victoria videtur meruisse Marius: ne eius nati rem publicam paeniteret, ac mala bonis repensasse.

6. Sextus consulatus veluti praemium et mentorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria, quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus rem publicam lacerantium ei gladiis quoque et caede comitia discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabibis in Hostilia curia morte multavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License