Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Scaena II. Nutrix-Deianira
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Nutrix-Deianira

Nutrix.O quam cruentus feminas stimulat furor,
cum patuit una paelici et nuptae domus!
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta
minus est timenda, nulla non melior fera est.
Namque ut reluxit paelicis captae decus
et fulsit Iole qualis innubis dies
purisve clarum noctibus sidus micat,
stetit furenti similis ac torvum intuens
Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
sub rupe tigris hoste conspecto exilit
aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat
haesit parumper; tum per Herculeos lares
lymphata rapitur, tota vix satis est domus:
incurrit, errat, sistit, in vultus dolor
processit omnis, pectori paene intimo
nihil est relictum; fletus insequitur minas.
nec unus habitus durat aut uno furit
contenta vultu: nunc inardescunt genae,
pallor ruborem pellit et formas dolor
errat per omnes; queritur implorat gemit.
Sonuere postes ecce praecipiti gradu,
secreta mentis ore confuso exerit.

Deianira. Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
palude tota vastior serpens movet,
ignara vinci, si quid excessit feras
immane dirum horribile, quo viso Hercules
avertat oculos, hoc specu immenso exeat.
Vel si ferae negantur, hanc animam, precor,
converte in aliquod -- quodlibet possum malum
hac mente fieri. commoda effigiem mihi
parem dolori: non capit pectus minas.
quid excutis telluris extremae sinus
orbemque versas? quid rogas Ditem mala?
omnes in isto pectore invenies feras
quas timuit; odiis accipe hoc telum tuis:
ego sum, noverca, perdere Alciden potens:
perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
utere furente! quod iubes fieri nefas?
reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet,
haec ira satis est. Nut. Pectoris sani parum,
alumna, questus comprime et flammas doma;
frena dolorem. coniugem ostende Herculis.

Deianira. Iole meis captiva germanos dabit
natis Iovisque fiet ex famula nurus?
num flamma cursus pariter et torrens feret
et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
non ibo inulta: gesseris caelum licet
totusque pacem debeat mundus tibi,
est aliquid hydra peius: iratae dolor
nuptae. quis ignis tantus in caelum furit
ardentis Aetnae? quidquid est victum tibi
hic vincet animus -- capta praeripiet toros?
adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:
cessere pestes, in locum venit ferae
invisa paelex. summe pro rector deum
et clare Titan, Herculis tantum fui
coniunx timentis; vota quae superis tuli
cessere captae, paelici felix fui,
illi meas audistis, o superi, preces,
incolumis illi remeat -- o nulla dolor
contente poena, quaere supplicia horrida,
incogitata, infanda, Iunonem doce
quid odia valeant: nescit irasci satis.
Pro me gerebas bella, propter me vagas
Achelous undas sanguine infecit suo,
cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
nunc flecteret serpente deposita minas,
et mille in hoste vinceres uno feras.
iam displicemus, capta praelata est mihi--
non praeferetur: qui dies thalami ultimus
nostri est futurus, hic erit vitae tuae.
Quid hoc? recedit animus et ponit minas;
iam cessat ira -- quid miser langues dolor?
perdis furorem, coniugis sanctae fidem
mihi reddis iterum. quid vetas flammas ali?
quid frangis ignes? hunc mihi serva impetum,
pares eamus -- non erit votis opus:
aderit noverca quae manus nostras regat
nec invocata. Nut. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies
primusque laudes novit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
iam tota in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces
in te ferentur, vindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis!
Effugere terras crede et humanum genus
te posse -- fulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illi videbis. De. Maximum fieri scelus
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nut. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
viduam notabit nec meos paelex toros
captiva capiet. ante ab occasu dies
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasve tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.
meo iugales sanguine extinguam faces.
aut pereat aut me perimat; elisis feris
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed non inultam: si quid ex nostro Hercule
concepit Iole, manibus evellam meis
ante et per ipsas paelicem invadam faces.
me nuptiali victimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:
felix iacet quicumque quos odit premit.
Nut. Quid ipsa flammas pascis et vastum foves
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteret -- in famulae locum
regina cecidit: perdidit vires amor
multumque ab illa traxit infelix status.
illicita amantur, excidit quidquid licet.
De. Fortuna amorem peior inflammat magis:
amat vel ipsum quod caret patrio lare,
quod nudus auro crinis et gemma iacet,
ipsas misericors forsan aerumnas amat;
hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nut. Dilecta Priami nempe Dardanii soror
concessa famula est; adice quot nuptas prius,
quot virgines dilexit: erravit vagus.
Arcadia nempe virgo, Palladios choros
dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit,
nullamque amoris Hercules retinet notam.
referam quid alias? nempe Thespiades vacant
brevique in illis arsit Alcides face.
hospes Timoli Lydiam fovit nurum
et amore captus ad leves sedit colos,
tenerum feroci stamen intorquens manu.
nempe illa cervix spolia deposuit ferae
crinemque mitra pressit et famulus stetit,
hirtam Sabaea marcidus myrrha comam:
ubique caluit, sed levi caluit face.
De. Haerere amantes post vagos ignes solent.
Nut. Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
De. Ut laeta silvas forma vernantes habet,
quas nemore nudo primus investit tepor,
at cum solutos expulit Boreas Notos
et saeva totas bruma decussit comas,
deforme solis aspicis truncis nemus:
sic nostra longum forma percurrens iter
deperdit aliquid semper et fulget minus,
nec illa venus est: quidquid in nobis fuit
olim petitum cecidit et periit labans,
materque multum rapuit ex illo mihi.
aetas citato senior eripuit gradu
Vides ut altum famula non perdat decus?
cessere cultus penitus et paedor sedet;
tamen per ipsas fulget aerumnas decor
nihilque ab illa casus et fatum grave
nisi regna traxit. hic meum pectus timor,
altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor.
Praeclara totis gentibus coniunx eram
thalamosque nostros invido voto nurus
optabat omnis, quae nimis quicquam deos
orabat ullos: nuribus Argolicis fui
mensura voti. quem Iovi socerum parem,
altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat,
facibus suis me iungat Eurystheus licet,
minus est. toris caruisse regnantis leve est: 
alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
Nut. Conciliat animos coniugum partus fere.
De. Hic ipse forsan dividet partus toros.
Nut. Famula illa trahitur interim donum tibi.
De. Hic quem per urbes ire praeclarum vides
et viva tergo spolia gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit
vasta gravatus horridam clava manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe consaepto iacet,
levis est nec illum gloriae stimulat decor.
errat per orbem, non ut aequetur Iovi
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, virginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit,
nuptas ruinis quaerit et vitium impotens
virtus vocatur. cecidit Oechalia inclita
unusque Titan vidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non est, ferit.
Post haec quid istas innocens servo manus,
donec furentem simulet ac saeva manu
intendat arcus meque natumque opprimat?
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris videri sceleribus causam suis
fecit novercam. quid stupes segnis, furor?
scelus occupandum est: perage, dum fervet manus.
Nut. Perimes maritum? De. Paelicis certe meae.
Nut. At Iove creatum. De. Nempe et Alcmena satum.
Nut. Ferrone? De. Ferro. Nut. Si nequis? De. Perimam dolo.
Nut. Quis iste furor est? De. Quem meus coniunx docet.
Nut. Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?
De. Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos. Nut. Parce, miseranda, et time.
De. Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses. Nut. Maior admisso tuus,
alumna, dolor est; culpa par odium exigat.
cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.
De.Leve esse credis paelicem nuptae malum?
quidquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nut.Amorne clari fugit Alcidae tibi?
De. Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet
fixus medullis, crede; sed magnus dolor
iratus amor est. Nut. Artibus magicis fere
coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
vernare iussi frigore in medio nemus
missumque fulmen stare; concussi fretum
cessante vento, turbidum explicui mare
et sicca tellus fontibus patuit novis.
habuere motum saxa, discussi fores
umbrasque Ditis, et mea iussi prece
manes locuntur, siluit infernus canis;
mare terra caelum et Tartarus servit mihi 
nox media solem vidit et noctem dies:
nihilque leges ad meos cantus tenet:
flectemus illum, carmina invenient iter.
De. Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala
sub rupe Pindus aluit inveniam malum
cui cedat ille? carmine in terras mago
descendat astris Luna desertis licet
et bruma messes videat et cantu fugax
stet deprehensum fulmen et versa vice
medius coactis ferveat stellis dies:
non flectet illum. Nut. Vicit et superos Amor.
De. Vincetur uni forsan et spolium dabit
Amorque summus fiet Alcidae labor.
Sed te per omne caelitum numen precor,
per hunc timorem: quidquid arcani apparo
penitus recondas et fide tacita premas.
Nut. Quid istud est quod esse secretum petis?
De.Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
Nut. Praestare fateor posse me tacitam fidem,
si scelere careat: interim scelus est fides.
De. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
partemque in omnem vultus inquirens eat.
Nut. En locus ab omni tutus arbitrio vacat.
De. Est in remoto regiae sedis loco
arcana tacitus nostra defendens specus.
non ille primos accipit soles locus,
non ille seros, cum ferens Titan diem
lassam rubenti mergit Oceano rotam.
illic amoris pignus Herculei latet.
altrix, fatebor: auctor est Nessus mali
quem gravida Nephele Thessalo genuit duci,
qua gelidus astris inserit Pindus caput
ultraque nubes Othrys eductus riget.
Namque ut subactus Herculis clava horridi
Achelous omnis facilis in species dari
tandem peractis omnibus patuit feris
unoque turpe subdidit cornu caput,
me coniugem dum victor Alcides habet,
repetebat Argos. forte per campos vagus
Evenos altum gurgitem in pontum ferens
iam paene summis turbidus ripis erat.
transire Nessus verticem solitus vadis
pretium poposcit; meque iam dorso ferens
qua iungit hominem spina deficiens equo,
frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
Iam totus undis Nessus exierat ferox
medioque adhuc errabat Alcides vado,
vasto rapacem verticem scindens gradu;
at ille, ut esse vidit Alciden procul:
'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;
prohibetur undis', meque complexu ferens
gressum citabat. non tenent undae Herculem:
'infide vector' inquit, 'immixti licet
Ganges et Hister vallibus iunctis eant,
vincemus ambos, consequar telo fugam.'
praecessit arcus verba; tum longum ferens
harundo vulnus tenuit haerentem fugam
mortemque fixit. ille, iam quaerens diem,
tabem fluentis vulneris dextra excipit
traditque nobis ungulae insertam suae,
quam forte saeva sciderat avolsam manu.
tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae
dixere amorem posse defigi malo;
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,
unam inter omnis Luna quam sequitur magas
astris relictis. inlitas vestes dabis
hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos
invisa thalamos tulerit et coniunx levis
aliam parenti dederit altisono nurum.
hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant
tantum remotae: sic potens vires suas
sanguis tenebit.' verba deprendit quies
mortemque lassis intulit membris sopor.
Tu, quam meis admittit arcanis fides,
perge ut nitentem virus in vestem datum
mentem per artus adeat et tacitum intumas
intret medullas. Nut. Ocius iussa exsequar,
alumna, precibus tu deum invictum advoca,
qui certa tenera tela dimittit manu.
De. Te te precor, quem mundus et superi timent
et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,
timende matri teliger saevae puer:
intende certa spiculum velox manu,
non ex sagittis levibus: e numero, precor,
graviore prome quod tuae nondum manus
misere in aliquem; non levi telo est opus,
ut amare possit Hercules. rigidas manus
intende et arcum cornibus iunctis para.
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridus
Iovem petisti, fulmine abiecto deus
cum fronte subita tumuit et rabidum mare
taurus puellae vector Assyriae scidit;
immitte amorem, vincat exempla omnia:
amare discat coniuges. si quas decor
Ioles inussit pectori Herculeo faces,
extingue totas, perbibat formam mei.
tu fulminantem saepe domuisti Iovem,
tu furva nigri sceptra gestantem poli,
turbae ducem maioris et dominum Stygis,
tuque, o noverca gravior irata deus,
cape hunc triumphum: solus evince Herculem.
Nut. Prolata vis est quaeque Palladia colu
lassavit omnem texta famularem manum.
nunc ingeratur virus et vestis bibat
Herculea pestem; precibus augebo malum.
In tempore ipso navus occurrit Lichas:
celanda vis est dira, ne pateant doli.
De. O quod superbae non habent umquam domus,
fidele semper regibus nomen Licha
cape hos amictus, nostra quos nevit manus,
dum vagus in orbe fertur et victus mero
tenet feroci Lydiam gremio nurum,
dum poscit Iolen. sed iecur fors horridum
flectam merendo: merita vicerunt malos.
non ante coniunx induat vestes iube
quam ture flammas pascat et placet deos,
cana rigentem populo cinctus comam.
ipsa ad penates regios gressus feram
precibusque Amoris horridi matrem colam.
Vos, quas paternis extuli comites focis,
Calydoniae, lugete deflendam vicem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License