Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Chorus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Chorus

Flemus casus, Oenei, tuos
comitum primos turba per annos,
flemus dubios, miseranda, toros.
nos Acheloi tecum solitae
pulsare vadum, cum iam tumidas
vere peracto poneret undas
gracilisque gradu serperet aequo
nec praecipitem volveret amnem
flavus rupto fonte Lycormas;
nos Palladias ire per aras
et virgineos celebrare choros,
nos Cadmeis orgia ferre
tecum solitae condita cistis,
cum iam pulso sidere brumae
tertia soles evocat aestas
et spiciferae concessa deae
Attica mystas cludit Eleusin.
nunc quoque casum quemcumque times,
fidas comites accipe fatis:
nam rara fides ubi iam melior
fortuna ruit.
Tu quicumque es qui sceptra tenes,
licet omne tua vulgus in aula
centum pariter limina pulset:
cum tot populis stipatus eas,
in tot populis vix una fides.
tenet auratum limen Erinys,
et quom magnae patuere fores,
intrant fraudes cautique doli
ferrumque latens; cumque in populos
prodire paras, comes invidia est:
noctem quotiens summovet Eos,
regem totiens credite nasci.
Pauci reges, non regna colunt:
plures fulgor concitat aulae.
Cupit hic regi proximus ipsi
clarus totas ire per urbes
(urit miserum gloria pectus),
cupit hic gazis implere famem,
nec tamen omnis plaga gemmiferi
sufficit Histri nec tota sitim
Lydia vincit nec quae Zephyro
subdita tellus stupet aurato
flumine clarum radiare Tagum,
nec si totus serviat Hebrus
ruraque dives iungat Hydaspes
intraque suos currere fines
spectet toto flumine Gangen:
avidis, avidis natura parum est.
Colit hic reges regumque lares,
non ut presso vomere semper
numquam cesset curvus arator
vel mille secent arva coloni:
solas optat quas ponat opes.
colit hic reges, calcet ut omnes
perdatque aliquos nullumque levet:
tantum ut noceat cupit esse potens.
Quota pars moritur tempore fati!
quos felices Cynthia vidit,
vidit miseros enata dies,
rarum est felix idemque senex:
caespes Tyrio mollior ostro
solet inpavidos ducere somnos;
aurea rumpunt texta quietem
vigilesque trahit purpura noctes.
O si pateant pectora ditum!
quantos intus sublimis agit
fortuna metus! Bruttia Coro
pulsante fretum lenior unda est.
pectora pauper secura gerit:
tenet e patula pocula fago,
sed non trepida tenet illa manu:
carpit faciles vilesque cibos,
sed non strictos respicit enses;
aurea miscet pocula sanguis.
Coniunx modico nupta marito
non disposito clara monili
gestat pelagi dona rubentis,
nec gemmiferas detrahit aures
lapis Eoa lectus in unda,
nec Sidonio mollis aeno
repetita bibit lana rubores,
nec Maeonia distinguit acu
quae Phoebeis subditus euris
legit Eois Ser arboribus:
quaelibet herbae tinxere colus
quas indoctae nevere manus,
sed non dubios fovet illa toros.
sequitur dira lampade Erinys
quarum populi coluere diem.
nec sibi felix pauper habetur
Nisi felices cecidisse videt.
Quisquis medium defugit iter
stabili numquam tramite curret:
dum petit unum praebere diem
patrioque puer constitit axe
nec per solitum decurrit iter,
sed Phoebeis ignota petens
sidera flammis errante rota,
secum pariter perdidit orbem.
medium caeli dum sulcat iter,
tenuit placidas Daedalus oras
nullique dedit nomina ponto;
sed dum volucres vincere veras
Icarus audet patriasque puer
despicit alas Phoeboque volat
proxumus ipsi, dedit ignoto
nomina ponto: male pensantur
magna ruinis.
Felix alius magnusque sonet,
me nulla vocet turba potentem.
stringat tenuis litora puppis
nec magna meas aura phaselos
iubeat medium scindere pontum:
transit tutos Fortuna sinus
medioque rates quaerit in alto,
quarum feriunt sipara nubes.
Sed quid pavido territa vultu,
qualis Baccho saucia Thyias,
fertur rapido regina gradu?
quae te rursus fortuna rotat,
miseranda, refer licet ipsa neges,
vultus loquitur quodcumque tegis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License