Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Scaena IV. Hyllus-Nutrix-Deianira-Chorus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena IV. Hyllus-Nutrix-Deianira-Chorus

Hyllus. I, profuge, quaere si quid ulterius patet
terris freto sideribus Oceano inferis:
ultra labores, mater, Alcidae fuge.
De. Nescioquod animus grande praesagit malum.
Hy. Plenae triumphi templa Iunonis pete:
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
De. Effare quis me casus insontem premat.
Hy. Decus illud orbis atque praesidium unicum,
quem fata terris in locum dederant Iovis,
o mater, abiit: membra et Herculeos toros
urit lues nescioqua; qui domuit feras,
ille ille victor vincitur maeret dolet.
quid quaeris ultra? De. Miserias properant suas
audire miseri; fare, quo posita in statu
iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
Hy. Non sola maeres Herculem: toto iacet
mundo gemendus; fata nec, mater, tua
privata credas: iam genus totum obstrepit.
hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt;
commune terris omnibus pateris malum.
luctum occupasti: prima, non sola Herculem,
miseranda, maeres. De. Quam prope a leto tamen
ede, ede quaeso iaceat Alcides meus.
Hy. Mors refugit illum victa quae in regno suo
semel est nec audent fata tam vastum nefas
admittere. ipsa forsitan trepida colus
Clotho manu proiecit et fata Herculis
timet peragere. pro diem, infandum diem!
hocne ille summo magnus Alcides erit?
De. Ad fata et umbras atque peiorem polum
praecedere illum dicis? an possum prior
mortem occupare? fare, si nondum occidit.
Hy. Euboica tellus vertice immenso tumens
pulsatur omni latere: Phrixeum mare
scindit Caphereus, servit hoc Austro latus;
at qua nivosi patitur Aquilonis minas,
Euripus undas flectit instabilis vagas
septemque cursus volvit et totidem refert,
dum lassa Titan mergit Oceano iuga.
hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit,
annosa fulgent templa Cenaei Iovis.
Ut stetit ad aras omne votivum pecus
totumque tauris gemuit auratis nemus,
spolium leonis sordidum tabo exuit
posuitque clavae pondus et pharetra gravis
laxavit umeros. veste tunc fulgens tua,
cana revinctus populo horrentem comam,
succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis
non false messis genitor et largo sacer
splendescat ignis ture, quod Phoebum colens
dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,
feris subactis omnibus victor redi
depone fulmen' -- gemitus in medias preces
stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido
clamore complet: qualis impressa fugax
taurus bipenni volnus et telum ferens
delubra vasto trepida mugitu replet,
aut quale mundo fulmen emissum tonat,
sic ille gemitu sidera et pontum ferit,
et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas
excepit omnis; hinc petrae Capherides,
hinc omne voces reddit Herculeas nemus.
flentem videmus. vulgus antiquam putat
rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt.
At ille voltus ignea torquens face
unum inter omnes sequitur et quaerit Lichan.
complexus aras ille tremibunda manu
mortem metu consumpsit et parvum sui
poenae reliquit. dumque tremibundum manu
tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,
o fata, victus? Herculem vicit Lichas?
ecce alia clades: Hercules perimit Lichan.
facta inquinentur: fiat hic summus labor.'
in astra missus fertur et nubes vago
spargit cruore; talis in caelum exilit
harundo Getica iussa dimitti manu
aut quam Cydon excussit: inferius tamen
et tela fugient. truncus in pontum cadit,
in saxa cervix: unus ambobus iacet.
'Resistite' inquit, 'non furor mentem abstulit,
furore gravius istud atque ira malum est:
in me iuvat saevire.' vix pestem indicat
et saevit: artus ipse dilacerat suos
et membra vasta carpit avellens manu.
exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem
non posse vidi; trahere conatus tamen
et membra traxit: corporis palla horridi
pars est et ipsa -- vestis immiscet cutem.
nec causa dirae cladis in medio patet,
sed causa tamen est; vixque sufficiens malo
nunc ore terram languidus prono premit,
nunc poscit undas -- unda non vincit malum;
fluctisona quaerit litora et pontum occupat:
famularis illum retinet errantem manus--
o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.
Nunc puppis illum litore Euboico refert
Austerque lenis pondus Herculeum rapit;
destituit animus membra, nox oculos premit.
De. Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus:
natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum;
reddendus orbi est -- quod potest reddi, exhibe:
eat per artus ensis exactus meos.
sic, sic agendum est -- tam levis poenas manus
tantas reposcit? perde fulminibus, socer,
nurum scelestam. nec levi telo manus
armetur: illud fulmen exiliat polo,
quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi,
hydram cremasses: pestem ut insolitam feri
et ut noverca peius irata malum.
emitte telum quale in errantem prius
Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule
et ipsa populos. -- quid rogas telum deos?
iam parce socero: coniugem Alcidae necem
optare pudeat: haec erit voto manus,
a me petatur; occupa ferrum ocius --
cur deinde ferrum? quidquid ad mortem trahit
telum est abunde: rupe ab aetheria ferar.
haec, haec renatum prima quae noscit diem
Oeta eligatur; corpus hinc mitti placet.--
abrupta cautes scindat et partem mei
ferat omne saxum, pendeant lacerae manus
levis una mors est -- levis, at extendi potest:
totumque rubeat asperi montis latus.--
eligere nescis, anime, cui telo incubes!
utinam esset, utinam fixus in thalamis meis
Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.--
una perire dextera nobis sat est?
coite, gentes, saxa et immensas faces
iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,
corripite tela, vindicem vestrum abstuli:
impune saevi sceptra iam reges gerent,
impune iam nascetur indomitum malum
reddentur arae cernere assuetae hostiam
similem colenti: sceleribus feci viam;
ego vos tyrannis regibus monstris feris
saevisque rapto vindice opposui deis.--
cessas, Tonantis socia? non spargis facem
imitata fratrem et mittis ereptam Iovi
meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,
ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui
mortem occupavi. Nutrix Quid domum impulsam trahis?
erroris istic omne quodcumque est nefas.
haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
De. Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,
errare meruit: morte damnari placet.
Nut. Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.
De. Mors innocentes sola deceptos facit.
Nut. Titana fugies? De. Ipse me Titan fugit.
Nut. Vitam relinques? De. Miseram, ut Alciden sequar.
Nut. Superest et auras ille caelestes trahit.
De. Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.
Nut. Natum relinques fataque abrumpes tua?
De. Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.
Nut.Virum sequeris. De. Praegredi castae solent.
Nut. Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.
De.Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Nut. Multis remissa est vita quorum error nocens,
non dextra fuerat. fata quis damnat sua?
De. Quicumque fata iniqua sortitus fuit.
Nut. Hic ipse Megaram nempe confixam suis
stravit sagittis atque natorum indolem
Lernaea figens tela furibunda manu;
ter parricida factus ignovit tamen
sibi, nam furoris fonte Cinyphio scelus
sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
quo, misera, pergis? cur tuas damnas manus?
De. Damnat meas devictus Alcides manus:
placet scelus punire. Nut. Si novi Herculem,
aderit cruenti forsitan victor mali
dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
De. Exedit artus virus, ut fama est, hydrae;
immensa pestis coniugis membra abstulit.
Nut. Serpentis illi virus enectae autumas
haut posse vinci, qui malum vivum tulit?
elisit hydram, dente cum fixo stetit
media palude victor effuso obrutus
artus veneno. sanguis hunc Nessi opprimet,
qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
De. Frustra tenetur ille qui statuit mori:
proinde lucem fugere decretum est mihi.
vixit satis quicumque cum Alcide occidit.
Nut. Per has aniles ecce te supplex comas 
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.
De. Quicumque misero forte dissuadet mori,
crudelis ille est: interim poena est mori,
sed saepe donum; pluribus venia obfuit.
Nut. Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
De.Defendar illic: inferi absolvent ream,
a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.
stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
Sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisque ausus est,
hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est
eripere terris), horridam poenam para.
Sisyphia cervix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me vagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis,
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat avidus hinc et hinc vultur fibras;
vacat una Danais: has ego explebo vices.
Laxate, manes; recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc veram tui
agnosce prolem -- quid tamen tantum manus
vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua respersit manus
viri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit,
in me suas agnoscat et laudet manus:
in hanc abire coniugum turbam libet--
sed et illa fugiet turba tam diras manus.
Invicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula,
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros vita: cariturae Hercule
lux vilis ista est. exigat poenas sibi
reddamque vitam -- fata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?
virtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum valent?
an arma cessant teque languenti manu
non audit arcus? si potes letum dare,
animosa coniunx dexteram expecto tuam.
mors differatur: frange ut insontem Lichan,
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas
et quidquid aliud cessit -- at ab illis tamen,
coniunx, redisti. Hyllus Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa vacat.
De. Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrem -- pavida quid tremuit manus?
quid ora flectis? haec erit pietas scelus.
ignave dubitas? Herculem eripui tibi:
haec, haec peremit dextra, cui debes patri
avum Tonantem. maius eripui decus,
quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas,
a matre disce. seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum sive maternum libet
invadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum. non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua,
sed mente nostra. natus Alcidae times?
ita nulla peragas iussa, nec frangens mala
erres per orbem, si qua nascetur fera
referas parentem: dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.--
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae: verberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue vibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti, dira, persequeris face,
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
iamne inferorum, diva, sedere arbitri?
Sed ecce laxas carceris video fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam victus lapis
quaerit relabi. membra quis praebet rotae?
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce verberibus, precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat
et aula tectis crepuit excussis -- minax
unde iste coetus? totus in vultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit vindicem mundus suum.
iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam?
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo. Hy. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori;
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem vetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccas -- urget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License