Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Scaena V. Hercules-Chorus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena V. Hercules-Chorus

Hercules Converte, Titan clare, anhelantes equos,
emitte noctem: pereat hic mundo dies
quo morior, atra nube inhorrescat polus;
obsta novercae. nunc, pater, caecum chaos
reddi decebat, hinc et hinc compagibus
ruptis uterque debuit frangi polus;
quid parcis astris? Herculem amittis, pater.
Nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,
ne quis Gyges Thessalica iaculetur iuga
et fiat Othrys pondus Encelado leve.
laxabit atri carceris iam iam fores
Pluton superbus, vincula excutiet patri
caelumque reddet. ille qui pro fulmine
tuisque facibus natus in terris eram,
ad Styga revertor: surget Enceladus ferox
mittetque quo nunc premitur in superos onus.
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
mors nostra faciet -- antequam spolium tui
caelum omne fiat, conde me tota, pater,
mundi ruina, frange quem perdis polum.
Cho. Non vana times, gnate Tonantis:
nunc Thessalicam Pelion Ossam
premet et Pindo congestus Athos
nemus aetheriis inseret astris;
vincet scopulos inde Typhoeus
et Tyrrhenam feret Inarimen;
feret Aetnaeos inde caminos
scindetque latus montis aperti
nondum Enceladus fulmine victus:
iam te caeli regna secuntur.
He. Ego qui relicta morte, contempta Styge,
per media Lethes stagna cum spolio redi
quo paene lapsis excidit Titan equis,
ego quem deorum regna senserunt tria,
morior nec ullus per meum stridet latus
transmissus ensis, haut meae telum necis
saxum est nec instar montis abrupti lapis
aut totus Othrys, non truci rictu gigas
Pindo cadaver obruit toto meum:
sine hoste vincor, quodque me torquet magis
(o misera virtus!) summus Alcidae dies
nullum malum prosternit; inpendo, ei mihi,
in nulla vitam facta. pro mundi arbiter
superique quondam dexterae testes meae,
pro cuncta tellus, Herculis vestri placet
mortem perire? dirus o nobis pudor,
o turpe fatum: femina Herculeae necis
auctor feretur! morior Alcides quibus
!Invicta si me cadere feminea manu
volvere fata perque tam turpes colus
mea mors cucurrit, cadere placuisset mihi
Iunonis odio: feminae caderem manu,
sed caelum habentis. si nimis superis fuit,
Scythico sub axe genita domuisset meas
vires Amazon -- feminae cuius manu
Iunonis hostis vincor! hinc gravior tui,
noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
quid tale tellus genuit iratae tibi?
mortalis odia femina excessit tua.
adhuc furebas esse te Alcidae imparem:
victa es duobus -- pudeat irarum deos.
Utinam meo cruore satiasset suos
Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
vallatus hydram tabe pavissem mea,
utinam fuissem praeda Centauris datus
aut inter umbras vinctus aeterno miser
saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
Fato stupente, nunc ab inferna Styge
lucem recepi, Ditis evici moras--
ubique mors me fugit, ut titulo inclitae
mortis carerem. pro ferae, victae ferae!
non me triformis sole conspecto canis
ad Styga revexit, non sub Hesperio polo
Hibera vicit turba pastoris feri,
non gemina serpens -- perdidi mortem, ei mihi,
totiens honestam: titulus extremus quis est!
Cho.Viden ut laudis conscia virtus
non Lethaeos horreat amnes?
pudet auctoris, non morte dolet:
cupit extremum finire diem
vasta tumidi mole gigantis
et montiferum Titana pati
rabidaeve necem debere ferae.
sed tua causa est, miserande, manus,
quod nulla fera est nullusque gigas:
iam quis dignus necis Herculeae
superest auctor nisi dextra tui?
He. Eheu quis intus scorpios, quis fervida
plaga revulsus cancer infixus meas
urit medullas? sanguinis quondam capax
tumidi vigor pulmonis arentes fibras
distendit, ardet felle siccato iecur
totumque lentus sanguinem avexit vapor.
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
in membra fecit, abstulit pestis latus,
exedit artus penitus et totas malum
hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt.
defecit ingens corpus et pesti satis
Herculea non sunt membra -- pro, quantum est malum
quod esse vastum fateor, o dirum nefas
!En cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
quid iam supersit. Herculem agnoscis, pater?
hisne ego lacertis colla Nemeaei mali
elisa pressi? tensus hac arcus manu
astris ab ipsis detulit Stymphalidas?
his ego citatam gressibus vici feram
radiante clarum fronte gestantem caput?
his fracta Calpe manibus emisit fretum?
his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
his mundus umeris sedit? haec moles mei est,
haecne illa cervix? has ego opposui manus
caelo ruenti? quis mea custos manu
trahetur ultra Stygius? ubi vires prius
memet sepultae? quid patrem appello Iovem?
quid per Tonantem vindico caelum mihi?
iam, iam meus credetur Amphitryon pater.
Quaecumque pestis viscere in nostro lates,
procede -- quid me vulnere occulto petis?
quis te sub axe frigido pontus Scythes,
quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
Hibera Calpe litus? o dirum malum!
utrumne serpens squalidum crista caput
vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?
numquid cruore es genita Lernaeae ferae
an te reliquit Stygius in terris canis?
omne es malum nullumque -- quis voltus tibi est?
concede saltem scire quo peream malo;
quaecumque pestis sive quaecumque es fera,
palam timere. quis tibi in medias locum
fecit medullas? ecce direpta cute
viscera manus detexit; ulterior tamen
inventa latebra est -- o malum simile Herculi
!Unde iste fletus? unde in has lacrimae genas?
invictus olim voltus et numquam malis
lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
iam flere didicit. quis dies fletum Herculis,
quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.
tibi illa virtus, quae tot elisit mala,
tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
fletum abstulisti: durior saxo horrido
et chalybe voltus et vaga Symplegade
victus minas infregit et lacrimam expulit.
flentem, gementem, summe pro rector poli,
me terra vidit, quodque me torquet magis,
noverca vidit. -- urit ecce iterum fibras,
incaluit ardor: unde nunc fulmen mihi?
Cho.Quid non possit superare dolor?
quondam Getico durior Haemo
nec Parrhasio lentior axe
saevo cessit membra dolori
fessumque movens per colla caput
latus alterno pondere flectit.
fletum virtus saepe resorbet:
sic arctoas laxare nives
quamvis tepido sidere Titan
non tamen audet vincitque nefas
solis adulti glaciale iubar.
He. Converte voltus ad meas clades, pater:
numquam ad tuas confugit Alcides manus,
non cum per artus hydra fecundum meos
caput explicaret; inter infernos lacus
possessus atra nocte cum Fato steti
nec invocavi; tot feras vici horridas,
reges, tyrannos, non tamen voltus meos
in astra torsi: semper haec nobis manus
votum spopondit; nulla propter me sacro
micuere caelo fulmina -- hic aliquid dies
optare iussit. primus audierit preces
idemque summus: unicum fulmen peto;
giganta crede (non minus caelum mihi
asserere potui -- dum patrem verum imputo,
caelo peperci). sive crudelis, pater,
sive es misericors, commoda nato manum
properante morte et occupa hanc laudem tibi.
vel si piget manusque detrectat nefas,
emitte Siculo vertice ardentes, pater,
Titanas, in me qui manu Pindum ferant
Ossaque qui me monte proiecto opprimant.
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,
armetur in me dirus: est frater quidem,
sed ex noverca. Tu quoque, Alcidae soror
tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum
iaculare, Pallas. Supplices tendo manus
ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,
telum: perire feminae possum manu.
iam fracta, iam satiata quid pascis minas?
quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides,
et nulla tellus, nulla me vidit fera
te deprecantem. nunc mihi irata satis
opus est noverca -- nunc tuus cessat dolor?
nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori.
O terra et urbes, non facem quisquam Herculi,
non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
ita nulla saevas terra concipiat feras
post me sepultum, nec meas umquam manus
imploret orbis, si qua nascentur mala
nascatur alius: undique infelix caput
mactate saxis, vincite aerumnas meas.
ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
adhuc malis ferisque suppositus fores,
ni me tulisses. vindicem vestrum malis
eripite, populi: tempus hoc vobis datur
pensare merita -- mors erit pretium omnium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License