Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Scaena VI. Hercules-Alcmene
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VI. Hercules-Alcmene

Alcmene Quas misera terras mater Alcidae petam?
ubi natus, ubinam est? certa si visus notat,
reclinis ecce corde anhelante aestuat;
gemit: peractum est. membra complecti ultima,
o nate, liceat; spiritus fugiens meo
legatur ore: bracchia, amplexus cape.
ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
stelligera cervix? quis tibi exiguam tui
partem reliquit? He. Herculem spectas quidem,
mater, sed umbram et vile nescioquid mei.
agnosce, mater -- ora quid flectis retro
vultumque mergis? Herculem dici tuum
partum erubescis? Al. Quis feram mundus novam,
quae terra genuit? quodve tam dirum nefas
de te triumphat? victor Herculeus quis est?
He.Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.
Al. Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?
He.Quicumque, mater, feminae iratae sat est.
Al.Et unde in artus pestis aut ossa incidit?
He.Aditum venenis palla femineis dedit.
Al.Ubinam ista palla est? membra nudata intuor.
He.Consumpta mecum est. Al. Tantane inventa est lues?
He. Errare mediis crede visceribus meis,
o mater, hydram et mille cum Lerna feras.
quae tanta nubes flamma Sicanias secans,
quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
vetans flagranti currere in zona diem?
in ipsa me iactate, pro comites, freta
mediosque in amnes -- quis sat est Hister mihi? 
non ipse terris maior Oceanus meos
franget vapores, omnis in nostris malis
deficiet umor, omnis arescet latex.
Quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?
decuit tenere: redde me tenebris tuis,
talem subactis Herculem ostende inferis.
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
invade, mors, non trepida: iam possum mori.
Al.Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
malisque tantis Herculem indomitum refer
mortemque differ: quos soles vince inferos.
He. Si me catenis horridus vinctum suis
praeberet avidae Caucasus volucri dapem,
Scythia gemente flebilis gemitus mihi
non excidisset; si vagae Symplegades
utraque premerent rupe, redeuntis minas
ferrem ruinae; Pindus incumbat mihi
atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
superque nostros flagret incensus toros
Phoebeus axis, degener mentem Herculis
clamor domaret; mille decurrant ferae
pariterque lacerent, hinc feris clangoribus
aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
cervice tota pulset et quidquid fuit
solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
artusque nostros dirus immittat Sinis:
sparsus silebo -- non ferae excutient mihi,
non arma gemitus, nil quod impelli potest.
Al.Non virus artus, nate, femineum coquit,
sed dura series operis et longus tibi
pavit cruentos forsitan morbos labor.
He. Ubi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali
in orbe mecum? veniat huc -- aliquis mihi
intendat arcus: nuda sufficiet manus.
procedat agedum * * * *
* * * Al.Ei mihi, sensus quoque
excussit illi nimius impulsos dolor.
Removete quaeso tela et infestas, precor,
rapite hinc sagittas: igne suffuso genae
scelus minantur. quas petam latebras anus?--
dolor iste furor est: Herculem solus domat.
cur deinde latebras aut fugam vecors petam?
obire forti meruit Alcmene manu:
vel scelere pereat, antequam letum mihi
ignavus aliquis mandat ac turpis manus
de me triumphat. -- ecce lassatus malis
sopore fessas alligat venas dolor
gravique anhelum pectus impulsu quatit.
favete, superi. si mihi gnatum inclutum
miserae negastis, vindicem saltem, precor,
servate terris. abeat excussus dolor
corpusque vires reparet Herculeum novas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License