Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Hercules Oetaeus

IntraText CT - Text

  • Scaena VII. Hyllus-Alcmene-Hercules-Philoctetes tacitus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VII. Hyllus-Alcmene-Hercules-Philoctetes tacitus

Hyllus Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
nurus Tonantis occidit, natus iacet,
nepos supersum; scelere materno hic perit,
fraude illa capta est -- quis per annorum vices
totoque in aevo poterit aerumnas senex
referre tantas? unus eripuit dies
parentem utrumque; cetera ut sileam mala
parcamque fatis, Herculem amitto patrem.
Al. Compesce voces, inclutum Alcidae genus
miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
longus dolorem forsitan vincet sopor.
Sed ecce, lassam deserit mentem quies
redditque morbo corpus et luctum mihi.
He. Quid hoc? rigenti cernitur Trachin iugo
an inter astra positus evasi genus
mortale tandem? quis mihi caelum parat?
te te, pater, iam video, placatam quoque
specto novercam. quis sonus nostras ferit
caelestis aures? Iuno me generum vocat.
video nitentem regiam clari aetheris
Phoebique tritam flammea zonam rota.
cubile video Noctis; hinc tenebras vocat.
Quid hoc? quis axem cludit et ab ipsis, pater,
deducit astris? ora Phoebeus modo
afflabat axis, tam prope a caelo fui --
Trachina video; quis mihi terras dedit?
Oete modo infra steterat ac totus fuit
suppositus orbis; tam bene excideras, dolor!
cogis fateri -- parce et hanc vocem occupa.
Haec, Hylle, dona matris? hoc munus parat?
utinam liceret stipite ingesto impiam
effringere animam quale Amazonium malum
circa nivalis Caucasi domui latus.
o cara Megara, tune cum furerem mihi
coniunx fuisti? stipitem atque arcus date,
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
summus legatur femina Herculeus labor.
Hy. Compesce diras, genitor, irarum minas;
habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
sua perempta dextera mater iacet.
He.Cecidit dolose: manibus irati Herculis
occidere meruit; perdidit comitem Lichas.
saevire in ipsum corpus exanime impetus
atque ira cogit. cur minis nostris caret
ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.
Hy. Plus misera laeso doluit, hinc aliquid quoque
detrahere velles: occidit dextra sua,
tuo dolore; plura quam poscis tulit.
Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
ictus sagittis qui tuis vitam expulit.
cruore tincta est palla semiferi, pater,
Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
He. Bene est, peractum est, fata se nostra explicant;
lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
fatidica quondam dederat et Parnassio
Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus:
'dextra perempti victor, Alcide, viri
olim iacebis; hic tibi emenso freta
terrasque et umbras finis extremus datur.'
nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,
ne quis superstes Herculis victor foret.
Nunc mors legatur clara memoranda incluta,
me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem.
caedatur omnis silva et Oetaeum nemus
succumbat: ingens Herculem accipiat rogus,
sed ante mortem. Tu, genus Poeantium,
hoc triste nobis, iuvenis, officium appara:
Herculea totum flamma succendat diem.
Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero:
est clara captas inter, in voltu genus
regnumque referens, Euryto virgo edita
Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.
victor cruentus abstuli patriam lares
nihilque miserae praeter Alciden dedi--
et ipse rapitur. penset aerumnas suas,
Iovis nepotem foveat et natum Herculis;
tibi illa pariat quidquid ex nobis habet.
Tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
o clara genetrix: vivet Alcides tibi.
virtute nostra paelicem feci tuam
credi novercam, sive nascenti Herculi
nox illa certa est sive mortalis meus
pater est. licet sit falsa progenies mei,
materna culpa cesset et crimen Iovis,
merui parentem: contuli caelo decus,
natura me concepit in laudes Iovis.
quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
superba matres inter Argolicas eris.
quid tale Iuno genuit aetherium gerens
sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen
caelum tenens invidit, Alciden suum
dici esse voluit. Perage nunc, Titan, vices
solus relictus: ille qui vester comes
ubique fueram, Tartara et manes peto.
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam,
quod nulla pestis fudit Alciden palam
omnemque pestem vicit Alcides palam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License