Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS IV

 

Scaena I. Sostrata-Chremes-Nutrix Syrus

 

SO. Nisi me animu' fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
is quicum expositast gnata. CH. quid volt sibi, Syre, haec oratio?
SO. quid est? isne tibi videtur? NV. dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse. SO. at ut sati' contemplata modo sis, mea nutrix. NV. satis.
SO. abi nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.
hic ego virum interea opperibor. SY. te volt: videas quid velit.
nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. CH. quid siet?
ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
SO. ehem mi vir. CH. ehem mea uxor. SO. te ipsum quaero. CH. loquere quid velis.
SO. primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam. CH. vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
credo. SY. nescioquid peccati portat haec purgatio.
SO. meministin me esse gravidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli? CH. scio quid feceris:
sustulisti. SY. sic est factum: domina ego, eru' damno auctus est.
SO. minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: <ei> dedi
exponendam. CH. o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
SO. perii: quid ego feci? CH. rogitas? SO. si peccavi, mi Chreme,
insciens feci. CH. id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendi'. nam iam primum, si meum
imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit,
non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
at id omitto: misericordia, animu' maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam.
credo, id cogitasti: «quidvis satis est dum vivat modo.»
quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
meliu' peiu', prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?
SO. mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro,
quanto tuos est animu' natu gravior, ignoscentior,
ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CH. scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. sed istuc quidquid est
qua hoc occeptumst causa loquere. SO. ut stultae et misere omnes sumus
religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum
detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CH. istuc recte: conservasti te atque illam. SO. is hic est anulus.
CH. unde habes? SO. quam Bacchi' secum adduxit adulescentulam, SY. hem.
CH. quid illa narrat? SO. ea lavatum dum it, servandum mihi dedit.
animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico
cognovi, ad te exsilui. CH. quid nunc suspicare aut invenis
de illa? SO. nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri. SY. interii: plus spei video quam volo:
nostrast, si itast. CH. vivitne illa quoi tu dederas? SO. nescio.
CH. quid renuntiavit olim? SO. fecisse id quod iusseram.
CH. nomen mulieri' cedo quid sit, ut quaeratur. SO. Philterae.
SY. ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii. CH. Sostrata,
sequere me intro hac. SO. ut praeter spem evenit! quam timui male
ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme!
CH. non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos