Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quinta. Philocomasium-Palaestrio-Sceledrus

 

PHIL. Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,
quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis
servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
SCEL. Palaestrio, o Palaestrio. PAL. O Sceledre, Sceledre, quid vis?
SCEL. Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina
Philocomasium, an non est ea? PAL. Hercle opinor, ea videtur.
sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,
si quidem east. SCEL. An dubium tibi est eam esse hanc? PAL. Ea videtur.
SCEL. Adeamus, appellemus. heus, quid istuc est, Philocomasium?
quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?
quid nunc taces? tecum loquor. PAL. Immo edepol tute tecum;
nam haec nil respondet. SCEL. Te adloquor, viti probrique plena,
quae circum vicinos vagas. PHIL. Quicum tu fabulare?
SCEL. Quicum nisi tecum? PHIL. Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?
SCEL. Me rogas homo qui sim? PHIL. Quin ego hoc rogem quod nesciam?
PAL. Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? PHIL. Mihi odiosus, quisquis es,
et tu et hic. SCEL. Non nos novisti? PHIL. Neutrum. SCEL. Metuo maxume,
PAL. Quid metuis? SCEL. Enim ne <nos> nosmet perdiderimus uspiam;
nam nec te neque me novisse ait haec. PAL. Persectari hic volo,
Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
SCEL. Certe equidem noster sum. PAL. Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.
tibi ego dico, heus, Philocomasium. PHIL. Quae te intemperiae tenent,
qui me perperam perplexo nomine appelles? PAL. Eho,
quis igitur vocare? PHIL. Diceae nomen est. SCEL. Iniuria es,
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
adikos es tu, non dikaia, et meo ero facis iniuriam.
PHIL. Egone? SCEL. Tune. PHIL. Quae heri Athenis Ephesum adveni vesperi
cum meo amatore, adulescente Atheniensi? PAL. Dic mihi,
quid hic tibi in Epheso est negoti? PHIL. Geminam germanam meam
hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. SCEL. Mala es.
PHIL. Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
abeo. SCEL. Abire non sinam te. PHIL. Mitte. SCEL. Manifestaria es.
non omitto. PHIL. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,
nisi me omittis. SCEL. Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?
PAL. Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sit Philocomasium atque alia eius similis sit?
PHIL. Mittis me an non mittis? SCEL. Immo vi atque invitam ingratiis,
nisi voluntate ibis, rapiam te domum. PHIL. Hosticum hoc mihi
domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum
neque moror neque vos qui homines sitis novi neque scio.
SCEL. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,
te huc, si omisero, intro ituram. PHIL. Vi me cogis, quisquis es.
do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.
SCEL. Ecce omitto. PHIL. At ego abeo missa.--SCEL. Muliebri fecit fide.
PAL. Sceledre, manibus amisisti praedam. tam east quam potis
nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?
SCEL. Quid faciam? P. Ecfer mihi machaeram huc intus. SCEL. Quid facies ea?
PAL. Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro
cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo.
SCEL. Visanest ea esse? PAL. Immo edepol plane east. SCEL. Sed quo modo
dissimulabat. PAL. Abi, machaeram huc ecfer. SCEL. Iam faxo hic erit.--
PAL. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.
ut utrubique orationem docte divisit suam,
ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.
SCEL. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. PAL. Quid iam, aut quid est?
SCEL. Domi eccam erilem concubinam. P. Quid, domi? SCEL. In lecto cubat.
PAL. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
SCEL. Quid iam? PAL. Quia hanc attingere ausus mulierem hinc ex proxumo.
SCEL. Magis hercle metuo. PAL. Sed numquam quisquam faciet quin soror
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
SCEL. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,
quam ut perirem, si elocutus essem ero? PAL. Ergo, si sapis,
mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech