Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Periplectomenus-Acroteleutium-Palaestrio

 

PER. Rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique una, Milphidippa,
domi demonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque
minus si tenetis, denuo volo percipiatis plane;
satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
ACR. Stultitia atque insipientia mea istaec sit, <mi patrone,>
me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,
si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
PER. At melius est monerier. ACR. Meretricem commoneri,
quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,
postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,
tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.
PER. At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi
regionem fugere consili prius quam repertam haberent.
ACR. Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,
ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,
obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.
PER. Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:
nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.
ACR. Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.
PER. Mala mulier mers est.
ACR. Ne pave, peioribus conveniunt.
PER. Ita vos decet. consequimini. PAL. Cesso ego illis obviam ire?
venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.
PER. Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt
quas me iussisti adducere et quo ornatu. PAL. eu, noster esto.
Palaestrio Acroteleutium salutat. ACR. Quis hic amabo est,
qui tam pro nota nominat me? PER. Hic noster architectust.
ACR. Salve, architecte. PAL. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
oneravit praeceptis? PER. Probe meditatam utramque duco.
PAL. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
PER. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.
ACR. Nempe ludificari militem tuom erum vis? PAL. Exlocuta es.
ACR. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
PAL. Atque huius uxorem volo <te esse> adsimulare. ACR. Fiet.
PAL. Quasi militi animum adieceris, simulare. ACR. Sic futurum est.
PAL. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.
ACR. Bonus vates poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
PAL. Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me,
quem ego militi <porro> darem tuis verbis. ACR. Vera dicis.
PER. Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? ACR. Meliust.
nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,
bene lineatam si semel carinam conlocavit,
facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det
(novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
PAL. Nempe tu novisti militem meum erum? ACR. Rogare mirumst.
populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,
moechum unguentatum. PAL. Num ille te nam novit? ACR. Numquam vidit:
qui noverit me quis ego sim? PAL. Nimis lepide fabulare;
eo potiverim lepidius pol fieri. ACR. Potin ut hominem
mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
ero, culpam omnem in me imponito. PAL. Age igitur intro abite,
insistite hoc negotium sapienter. ACR. Alia cura.
PAL. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum
conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
quasi clanculum ad <eum> missa sit. PER. Faciemus. alia cura.
PAL. Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo.--
PER. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,
ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
atque hinc Athenas avehat, <si> hodie hunc dolum dolamus,
quid tibi ego mittam muneris!
ACR. Datne ab se mulier operam?
PER. Lepidissume et compsissume. ACR. Confido confuturum.
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
PER. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,
ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,
ne quid, ubi miles venerit, titubetur. ACR. Tu morare.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech