Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PYRG. Volup est, quod
agas, si id procedit lepide atque ex sententia;
nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,
qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium
Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi
condicio nova et luculenta fertur per me interpretem.
PYRG.
Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.
loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
PAL.
Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.
nam
hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
PYRG. Nemo adest. PAL. Hunc arrabonem amoris
primum a me accipe.
PYRG. Quid hic? unde est? PAL. A luculenta atque
festiva femina,
quae te amat tuamque expetessit pulcram pulcritudinem;
eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.
PYRG. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva
liberast?
PAL. Vah, egone ut ad te ab libertina
esse auderem internuntius,
qui ingenuis satis responsare nequeas quae cupiunt tui?
PYRG.
Nuptan est an vidua?
PAL. Et nupta et vidua. PYRG. Quo pacto potis
nupta et vidua esse eadem? PAL. Quia adulescens nuptast
cum sene.
PYRG. Euge. PAL. Lepida et liberali formast. PYRG. Cave mendacium.
PAL. Ad tuam formam illa una dignast. PYRG. Hercle
pulchram praedicas.
sed quis east? PAL. Senis huius uxor Periplectomeni ex
proxumo;
ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.
nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
sibi potestatemque facias. PYRG. Cupio hercle equidem, si
illa volt.
PAL.
Quae cupit? PYRG. Quid illa faciemus concubina, quae domist?
PAL. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut
soror
eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.
PYRG. Eho tu, an venit Ephesum mater eius? PAL.
Aiunt qui sciunt.
PYRG. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam
foras.
PAL. Immo vin tu lepide facere? PYRG. Loquere et
consilium cedo.
PAL. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per
gratiam?
PYRG. Cupio. PAL. Tum te hoc facere oportet. tibi
divitiarum adfatimst:
iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,
dono habere, auferre * abs te quo lubeat sibi.
PYRG. Placet ut dicis; sed ne <et> istam amittam et
haec mutet fidem
vide modo. PAL. Vah delicatus, quae te tamquam oculos
amet.
PYRG. Venus me amat. PAL. St tace, aperitur foris,
concede huc clanculum.
haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,
[PYRG. Quae haec celox? PAL. Ancillula illiust,
quae hinc egreditur foras.]
quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. PYRG. Edepol
haec quidem
bellulast. PAL. Pithecium haec est prae illa et
spinturnicium.
viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?