Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Acroteleutium-Milphidippa-Palaestrio-Pleusicles

 

ACR. Sequimini, simul circumspicite, ne quis adsit arbiter.
MILPH. Neminem pol video, nisi hunc quem volumus conventum. PAL. Et ego vos.
MILPH. Quid agis, noster architecte? PAL. Egone architectus? vah. MILPH. Quid est?
PAL. Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
ACR. Heia vero. PAL. Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepide deruncinavit militem. MILPH. At etiam parum.
PAL. Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. PLEUS. tu, probe.
PAL. Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
PLEUS. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
PAL. Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud summum puteum geritur: si praesenserit
miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
date modo operam. ACR. Id nos ad te, si quid velles, venimus.
PAL. Lepide facitis. nunc hanc tibi ego impero provinciam.
ACR. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
PAL. Militem lepide, et facete <et> laute ludificarier
volo. ACR. Voluptatem mecastor mi imperas. PAL. Scin quem ad modum?
ACR. Nempe ut adsimulem me amore istius differri. PAL. Tenes.
ACR. Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierim, cupiens istius nuptiarum. PAL. Omne ordine.
nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur intro ire in alienam domum.
ACR. Bene mones. PAL. Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul
ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam
quasique eius opulentitatem reverearis, et simul
formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
conlaudato. satin praeceptumst? ACR. Teneo. satinest, si tibi
meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
PAL. Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.
quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
facito uti venias ornatu huc ad nos nauclerico;
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,
praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
PLEUS. Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
PAL. Huc venito et matris verbis
Philocomasium arcessito,
ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
PLEUS. Satis placet pictura. perge. PAL. Ille extemplo illam hortabitur
ut eat, ut properet, ne morae sit matri. PLEUS. Multimodis sapis.
PAL. Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinus abibo tecum. PLEUS. Atque ubi illo veneris,
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
PAL. Abi cito atque orna te. PLEUS. Numquid aliud? PAL. Haec ut memineris.
PLEUS. Abeo.--PAL. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
iam exiturum esse intus. ACR. Celebre apud nos imperium tuomst.--
PAL. Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech