Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena sexta. Milphidippa-Acroteleutium-Palaestrio

 

MILPH. Era, eccum praesto militem. ACR. Ubi est? MILPH. Ad laevam. ACR. Video.
MILPH. Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre.
ACR. Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
MILPH. Tuomst principium. ACR. Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce vocem, ut audiat. MILPH. Cum ipso pol sum locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui].
PYRG. Audin quae loquitur? PAL. Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
ACR. O, fortunata mulier es. PYRG. Ut amari videor. PAL. Dignus.
ACR. Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
MILPH. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.
PAL. Ut tu inclitus apud mulieres. PYRG. Patiar, quando ita Venus volt.
ACR. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me <ut> siet, quod cupiam ne gravetur.
MILPH. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
ACR. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat.
MILPH. Non faciet, bonum animum habe. PYRG. Ut ipsa se contemnit.
ACR. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
MILPH. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis.
ACR. Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar
atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse.
PYRG. Prohibendam mortem mulieri video. adibon? PAL. Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
sine: perdere istam gloriam vis, quam habes? cave sis faxis.
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.
ACR. Eo intro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
MILPH. Immo opperiamur, dum exeat aliquis. ACR. Durare nequeo,
quin eam intro. MILPH. Occlusae sunt foris. ACR. Exfringam. MILPH. Sana non es.
ACR. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet.
PAL. Ut, quaeso, amore perditast tuo misera. PYRG. Mutuom fit.
PAL. Tace, ne audiat. MILPH. Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
ACR. Quia non est intus quem ego volo. MILPH. Qui scis? ACR. Scio pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit. PAL. Hariolatur.
PYRG. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
ACR. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
PYRG. Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis. PAL. Caeca amore est.
ACR. Tene me obsecro. MILPH. Quor? ACR. Ne cadam. MILPH. Quid ita?
ACR. Quia stare nequeo,ita animus per oculos meos <meus> defit. MILPH. Militem pol
tu aspexisti. ACR. Ita. MILPH. Non video. ubi est? ACR. Videres pol, si amares.
MILPH. Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
PAL. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
PYRG. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.
ACR. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. PYRG. Ut me veretur.
PAL. Illa ad nos pergit. MILPH. Vos volo. PYRG. Et nos te. MILPH. Ut iussisti,
eram meam eduxi foras. PYRG. Video. MILPH. Iube ergo adire.
PYRG. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
MILPH. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
PYRG. Levandum morbum mulieri video. MILPH. Ut tremit atque extimuit,
postquam te aspexit. PYRG. Viri quoque armati idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid <illa> volt me facere?
MILPH. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
PYRG. Egon ad illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
MILPH. Quin tua causa exegit virum ab se. PYRG. Qui id facere potuit?
MILPH. Quia aedis dotalis huius sunt. PYRG. Itane? MILPH. Ita pol..
PYRG. Iube domum ire.iam ego illi ero. MILPH. Vide ne sies in exspectatione,
ne illam animi excrucies. PYRG. Non ero profecto. abite. MILPH. Abimus.--
PYRG. Sed quid ego video? PAL. Quid vides? PYRG. Nescio quis eccum incedit
ornatu quidem thalassico. PAL. It ad nos, volt te profecto.
nauclerus hic quidem est. PYRG. Videlicet accersit hanc iam. PAL. Credo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech