Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena octava. Palaestrio-Philocomasium-Pyrgopolinices-Pleusicles

 

PAL. Quid modi flendo quaeso hodie facies? PHIL. Quid ego ni fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, abeo. PAL. Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit. PHIL. Video. PYRG. Audin, Palaestrio?
PAL. Quid vis? PYRG. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?
PLEUS. Philocomasium, salve. PHIL. Et tu salve. PLEUS. Materque et soror
tibi salutem me iusserunt dicere. PHIL. Salvae sient.
PLEUS. Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
PHIL. Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam. PLEUS. Sapis.
PYRG. Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
PHIL. Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video. PYRG. Ne fle. PHIL. Non queo,
quom te video. PYRG. Habe bonum animum. PHIL. Scio ego quid doleat mihi.
PAL. Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hic eras,
<si> forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
PHIL. Obsecro licet complecti prius quam proficisco? PYRG. Licet.
PHIL. O mi ocule, o mi anime. PAL. Obsecro, tene mulierem,
ne adfligatur. PYRG. Quid istuc quaesost? PAL. Quia abs te abit, animo male
factum est huic repente miserae. PYRG. Curre intro atque ecferto aquam.
PAL. Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit. PYRG. Capita inter se nimis nexa hisce habent.
non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
PLEUS. Temptabam spiraret an non. PYRG. Aurem admotam oportuit.
PLEUS. Si magis vis, eam omittam. PYRG. Nolo, retine. PLEUS. At ultro misero.
PYRG. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
PAL. Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo.
conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
PYRG. Age, Palaestrio, bono animo es. PAL. Eheu, nequeo quin fleam,
quom abs te abeam. PYRG. Fer aequo animo. PAL. Scio ego quid doleat mihi.
PHIL. Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve *
PLEUS. Iam resipisti? * PHIL. Obsecro, quem amplexa sum
hominem? perii. sumne ego apud me? PLEUS. Ne time, voluptas mea.
PYRG. Quid istuc est negoti? PAL. Animus hanc modo hic reliquerat.
metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
PYRG. Quid id est? PAL. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
ne quis tibi hoc vitio vortat. PYRG. Mea, non illorum dedi:
parvi ego illos facio. agite, ite cum dis benevolentibus.
PAL. Tua ego hoc causa dico. PYRG. Credo. PAL. Iam vale. PYRG. Et tu bene vale.
PAL. Ite cito, iam ego adsequar vos: cum ero pauca volo loqui.--
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
et, si ita sententia esset, tibi servire malui
multo, quam alii libertus esse. PYRG. Habe bonum animum.
PAL. Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
PYRG. Fac sis frugi. PAL. Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
PYRG. I, sequere illos, ne morere. PAL. Bene vale. PYRG. Et tu bene vale.
PAL. Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim
(mittam nuntium ad te), ne me deseras. PYRG. Non est meum.
PAL. Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.
PYRG. Scio et perspexi saepe. PAL. Verum cum antehac, hodie maxume
scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
PYRG. Vix reprimor quin te manere iubeam. PAL. Cave istuc feceris:
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,
dicent servorum praeter me esse <hic> fidelem neminem.
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;
verum non potest. cave faxis. Pyr. Abi iam. PAL. Patiar quidquid est.
PYRG. Bene vale igitur. PAL. Ire meliust strenue.--PYRG. Etiam nunc vale.
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,
stulte feci qui hunc amisi. ibo hinc intro nunciam
ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech