II. Nunc, quod uel maxime prouidendum est, quemadmodum
sanitas custodiatur exercitus, admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina
exercitio. Locis, ne in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et
sine opacitate arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites
commorentur; ne egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris
contrahant morbum, sed potius in aestu, ante lucem coepto ininere, ad destinata
perueniant; ne saeua hieme iter per niues ac pruinas noctibus faciant aut
lignorum patiantur inopiam aut minor illis uestium suppetat copia; nec sanitati
enim nec expeditioni idoneus miles est, qui algere conpellitur. Nec perniciosis
uel palustribus aquis utatur exercitus; nam malae aqaue potus, ueneno similis,
pestilentiam bibentibus generat. Iam uero ut hoc casu aegri contubernales
oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur, principiorum
tribunorumque et ipsius comitis, qui maiorem sustinet potestatem, iugis
quaeritur diligentia; male enim cum his agitur, quibus necessitas et belli
incumbit et morbi. Sed rei militaris periti plus cotidiana armorum exercitia ad
sanitatem militum putauerunt prodesse quam medicos. Itaque pedites sine intermissione
imbribus uel niuibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo uoluerunt.
Similiter equites non solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu
difficillimis semitis seque et equos suos adsidue exercere iusserunt, ut nihil
his in necessitate proelii accidere posset incognitum. Ex quo intellegitur,
quanto studiosius armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris
consuetudo et in castris sanitatem et in conflictu possit praestare uictoriam.
Si autumnali aestiuoque tempore diutius in isdem locis militum multitudo
consistat, ex contagione aquarum et odoris ipsius foeditate uitiatis haustibus
et aere corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest
aliter nisi frequenti mutatione castrorum.
|