Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Vegetius Renatus
Epitoma rei militaris

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. Qui rem militarem studiosius didicerunt, adserunt plura in itineribus quam in ipsa acie pericula solere contingere. Nam in conflictu armati sunt omnes et hostem comminus uident et ad pugnandum animo ueniunt praeparati; in itinere minus armatus minusque adtentus est miles et superuentus impetu uel fraude subsessae repente turbatur. Ideo omni cura omnique diligentia prouidere dux debet, ne profiscens patiatur incursum uel facile ac sine damno repellat inlatum. Primum itineraria omnium regionum, in quibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta, ita ut locorum interualla non solum passuum numero sed etiam uiarum qualitate perdiscat, conpendia deuerticula montes flumina ad fidem descripta consideret, usque eo, ut sollertiores duces itineraria prouinciarum, in quibus necessitas gerebatur, non tantum adnotata sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilio mentis uerum aspectu oculorum uiam profecturus eligeret. Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac locorum gnaris separatim debet uniuersa perquirere et ueritatem colligere de pluribus, praeterea (sub periculo eligendum) uiarum duces idoneos scientesque praecipere eosque custodiae mancipare addita poenae ostentatione uel praemii. Erunt enim utiles, cum intellegant nec fugiendi sibi copiam superesse et fidei praemium ac perfidiae parata supplicia. Prouidendum quoque, ut sapientes exercitatique quaerantur, ne duorum aut trium error discrimen pariat uniuersis; interdum autem imperita rusticatas plura promittit et credit se scire quae nescit. Sed cautelae caput est, ut, ad quae loca uel quibus itineribus sit profecturus exercitus, ignoretur; tutissimum namque in expeditionibus creditur facienda nesciri. Ob hoc ueteres Minotauri signum in legionibus habuerunt, ut, quemadmodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perhibetur, ita ducis consilium semper esset occultum. Securum iter agitur quod agendum hostes minime suspicantur. Verum, quia exploratores altrinsecus missi profectionem suspitionibus uel oculis deprehendunt et interdum transfugae proditoresque non desunt, quemadmodum occurri ingruentibus debeat, intimetur. Dux cum agmine exercitus profecturus fidelissimos argutissimosque cum equis probatissimis mittat, qui loca, per quae iter faciendum est, in progressu et a tergo, dextra laeuaque perlustrent, ne aliquas aduersarii moliantur insidias. Tutius autem operantur exploratores noctibus quam diebus. Nam quodammodo ipse sui proditor inuenitur cuius speculator fuerit ab aduersariis conprehensus. Primi ergo equites iter arripiant, deinde pedites, inpedimenta sagmarii calones uehiculaque in medio conlocentur, ita ut expedita pars peditum et equitum subsequatur. Nam ambulantibus interdum quidem a fronte, sed frequentius a tergo superuentus infertur. A lateribus quoque pari armatorum manu inpedimenta claudenda sunt; nam insidiatores transuersos frequenter incursant. Illud tamen praecipue seruandum est, ut ea pars, ad quam hostis uenturus creditur, obpositis lectissimis equitibus et leui armatura necnon etiam peditibus sagittariis muniatur. Quod si undique circumfunduntur inimici, undique debent praeparata esse subsidia. Ne uero repentinus tumultus amplius noceat, ante commonendi sunt milites, ut parati sint animo, ut arma in manibus habeant: in necessitate subita conterrent, prouisa non solent esse formidini Antiqui diligentissime praecauebant, ne a calonibus interdum uulneratis interdum timentibus et sagmariis clamore pauefactis pugnantes milites turbarentur, ne dispersi longius aut conglobati amplius quam expedit inpedirent suos hostibusque prodessent. Et ideo ad exemplum militum etiam inpedimenta sub quibusdam signis ordinanda duxerunt. Denique ex ipsis calonibus, quos galiarios uocant, idoneos ac peritos usu legebant, quos non amplius quam ducentis sagmariis puerisque praeficerent. Hisque uexilla dabant, ut scirent, ad quae signa deberent inpedimenta colligere. Sed propugnatores ab inpedimentis laxamento aliquo diuiduntur, ne constipati laedantur in proelio. Ambulante exercitu, ut locorum uarietas euenerit, ita defensionis ratio uariatur. Nam in campis patentibus equites magis solent inpugnare quam pedites; at uero in locis siluestribus uel montuosis siue palustribus pedestres magis formidandae sunt copiae. Illudque uitandum, ne per negelgentiam aliis festinantibus aliis tardius incedentibus interrumpatur acies aut certe tenuetur; continuo enim hostes interpellata peruadunt. Praeponendi ergo sunt exercitatissimi campidoctores uicarii uel tribuni, qui alacriores retardent et pigrius incedentes adcelerare compellant. Nam qui multum praecesserint, superuentu facto non tam redire quam effugere cupiunt. Qui uero extremi sunt, deserti a suis ui hostium et propria desperatione superantur. Sciendum etiam, quod aduersarii in his locis, quae sibi oportuna intellegunt, subsessas occultius conlocant uel aperto Marte impetum faciunt. Sed ne secreta noceant, ducis praestat industria, quem omnia prius conuenit explorare; deprehensa uero subsessa, si circumueniatur utiliter, plus periculi sustinet, quam parabat inferre. Aperta autem uis si praeparetur in montibus, altiora loca praemissis sunt praesidiis occupanda, ut hostis, cum aduenerit, reperiatur inferior nec audeat obuiare, cum tam a fronte quam supra caput suum cernat armatos. Quod si angustae sunt uiae, sed tamen tutae, melius est praecedere cum securibus ac dolatoriis milites et cum labore uias aperire, quam in optimo itinere periculum sustinere. Praeterea nosse debemus hostium consuetudinem, utrum nocte an incipiente die an hora reficiendi lassis superuenire consueuerint, et id uitare, quod illos facturos putamus ex more. Iam uero utrum peditibus an equitibus, utrum contatis an sagittariis amplius ualeant, utrum numero hominum an armorum munitione praecellant, scire nos conuenit et ordinare quod nobis utile, illis docetur aduersum, tractare quoque, per diem an per noctem iter expediat inchoari, quanta locorum interualla sint, ad quae cupimus properare, ne aestate aquae penuria obsit euntibus, ne hieme difficiles aut inuiae occurrant paludes maioresque torrentes et impedito itinere circumueniatur exercitus, priusquam ad destinata perueniat. Vt nostra commoditas est sapienter ista uitare, ita, si aduersariorum imperitia uel dissimulatio occasionem nobis dederit, non oportet omitti, sed explorare sollicite, proditores ac transfugas inuitare, ut, quid hostis moliatur in praesenti uel in futurum, possimus agnoscere, paratisque equitibus ac leui armatura ambulantes eosdem uel pabula uictumque quaerentes inprouiso terrore decipere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License