Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Vegetius Renatus
Epitoma rei militaris

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. Omnes artes omniaque opera cotidiano usu et iugi exercitatione proficiunt. Quod si in paruis uerum est, quanto magis decet in maximis custodiri. Quis autem dubitet artem bellicam rebus omnibus esse potiorem, per quam libertas retinetur et dignitas, propagantur prouinciae, conseruatur imperium? Hanc quondam relictis doctrinis omnibus Lacedaemonii et postea coluere Romani; hanc solam hodieque barbari putant esse seruandam; cetera aut in hac arte consistere omnia aut per hanc adsequi se posse confidunt; haec dimicaturis est necessaria, per quam uitam retineant et uictoriam consequantur. Dux ergo, cui tantae potestatis insignia tribuuntur, cuius fidei atque uirtuti possessorum fortunae, tutela urbium, salus militum, reipublicae creditur gloria, non tantum pro uniuerso exercitu sed etiam pro singulis contubernalibus debet esse sollicitus. Si quid enim illis eueniat in bello, et ipsius culpa et publica uidetur iniuria. Ergo si tironem uel diu armis desuetum exercitum ducit, singularum legionum siue auxiliorum necnon etiam uexillationum uires animos consuetudinem diligenter exploret. Sciat etiam, si potest fieri, nominatim, quis comes, quis tribunus, quis domesticus, quis contubernalis quantum possit in bello; auctoritatem seueritatemque maximam sumat, omnes culpas militares legibus uindicet, nulli errantium credatur ignoscere, in diuersis occasionibus omnium experimenta praecipiat. His, ut oportet, curatis, cum dispersi ad praedandum securi oberrant hostes, tunc probatos equites siue pedites cum tironibus aut inferioribus mittat, ut ex occasione fusis inimicis et illis peritia et reliquis crescat audacia. Ad transitus fluuiorum, ad praecipitia montium, ad siluarum angustias, ad paludum aut uiarum difficultates superuentus nullo sciente disponat atque ita iter suum temperet, ut cibum capientes aut dormientes aut uacantes certe, securos inermes discalciatos, destratis equis, nihil suspiciantes ipse paratus inuadat, quatenus in huiusmodi certaminibus sui fiduciam colligant. Nam qui ante longum tempus aut omnino numquam uiderunt homines uulnerari uel occidi, cum primum aspexerint, perhorrescunt et pauore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. Praeterea si excurrant aduersarii, longo itinere fatigatos adgrediatur (et) ultimos uel certe insperatus superueniat; eos etiam, qui longe a suis aut pabuli aut praedae gratia commorantur, subito occupet cum dilectis. Illa enim ante temptanda sunt, quae si male cesserint, minus noceant, si bene, plurimum prosint. Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis. Nulla enim quamuis minima natio potest ab aduersariis perdeleri, nisi propriis simulatibus se ipsa consumpserit. Nam ciuile odium ad inimicorum perniciem praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum. Unum illud est in hoc opere praedicendum, ut nemo desperet fieri posse quae facta sunt. Dicat aliquis: Multi anni sunt, quibus nullus fossa aggere ualloque mansurum circumdat exercitum. Respondebitur: Si fuisset ista cautela, nihil nocturni aut diurni superuentus hostium nocere potuissent. Persae imitantes Romanos ductis fossis castra constituunt, et, quia harenosa sunt prope omnia, saccos, quos inanes portauerant, ex puluerulenta, quae effoditur, terra complent eorumque cumulo aggerem faciunt. Omnes barbari carris suis in orbem conexis ad similtudinem castrorum securas a superuentibus exigunt noctes. Veremur, ne discere nequeamus quae a nobis alii didicerunt? Haec ex usu librisque antea seruabantur, sed omissa diu nemo quaesiuit, quia uigentibus pacis officiis procul aberat necessitas belli. Sed ne inpossibile uideatur reparari disciplinam, cuius usus intercidit, doceamur exemplis. Apud ueteres ars militaris in obliuionem saepius uenit, sed prius a libris repetita est, postea ducum auctoritate firmata. Scipio Africanus sub aliis imperatoribus Hispanienses exercitus frequenter uictos accepit; hos, disciplinae regula custodita, omni opere fossisque faciendis ita diligenter exercuit, ut diceret fodientes luto inquinari debere qui madere hostium sanguine noluissent. Cum ipsis denique Numantinos capta ciuitate sic concremauit, ut nullus euaderet. Metellus in Africa Albino imperante subiugatum accepit exercitum, quem ita emendauit ueteribus institutis, ut postea eos, a quibus sub iugum missi fuerant, superarent. Cimbri Caepionis et Mallii legiones intra Gallias deleuerunt; quarum reliquias cum Gaius Marius suscepisset, ita erudiuit scientia et arte pugnandi, ut innumerabilem multitudinem non solum Cimbrorum sed etiam Teutonum et Ambronum publico Marte deleret. Facilius autem est ad uirtutem nouos inbuere quam reuocare perterritos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License