XV. Vineas dixerunt ueteres quas nunc militari barbaricoque
usu causias uocant. E lignis leuioribus machina colligatur, lata pedibus octo,
alta pedibus septem, longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum
munitione duplici tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque uimine
saepiuntur, ne saxorum telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne
inmisso concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis uel centonibus
operitur. Istae, cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus
obsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui
ad similitudinem absidis contexuntur e uimine et ciliciis uel coriis
proteguntur ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus
apponuntur, in quaecumque parte uolueris admouentur more carpenti; quos
obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti sagittis siue fundis
uel missibilibus defensores omnes de propugnaculis ciuitatis exturbant, ut
scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Agger autem ex terra lignisque
extollitur contra murum, de quo tela iactantur.
|