Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Vegetius Renatus
Epitoma rei militaris

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. Locus exigit, ut, quo armorum genere uel instruendi uel muniendi sint tirones, referre temptemus. Sed in hac parte antiqua penitus consuetudo deleta est; nam licet exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque equitum arma profecerint, pedites constat esse nudatos. Ab urbe enim condita usque ad tempus diui Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum campestris exercitatio interueniente neglegentia desidiaque cessaret, grauia uideri arma coeperunt, quae raro milites induebant; itaque ab imperatore postulant primo catafractas, deinde cassides sedere refundere. Sic detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine sagittariorum saepe deleti sunt; nec post tot clades, quae usque ad tantarum urbium excidia peruenerunt, cuiquam curae fuit uel catafractas uel galeas pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna sed de fuga cogitent qui in acie nudi exponuntur ad uulnera. Quid enim pedes sagittarius sine catafracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Quid ipsi draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum et capita nuda constant et pectora? Sed grauis pediti lorica uidetur et galea fortasse raro meditanti, fortasse arma raro tractanti; ceterum cotidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestauerit. Sed illi, qui laborem in portandis ueteribus munimentis armorum ferre non possunt, detectis corporibus et uulnera sustinere coguntur et mortes et, quod est grauius, aut capi aut certe fuga rempublicam prodere. Sic dum exercitium laboremque declinant, cum maximo dedecore trucidantur ut pecudes. Unde enim apud antiquos murus dicebatur pedestris exercitus, nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam catafractis galeisque fulgebant? usque eo, ut sagittarii sinistra brachia manicis munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sic erant muniti illi, qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii uocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne stantes uulnerarentur uenientibus telis et, cum necessitas postulasset, tamquam requieti uehementius inuaderent hostes, a quibus constat saepe factam esse uictoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent. Erant tamen apud ueteres inter pedites qui dicebantur leuis armaturae, funditores et ferentarii, qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur exordium; sed hi et uelocissimi et exercitatissimi legebantur; nec erant admodum multi, qui cedentes, si proelii necessitas conpulisset, inter principia legionum recipi solebant, ita ut acies inmota consisteret. Usque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos uocabant, ex pellibus uterentur; quod propterea seruabatur, ne grauis galea uideretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilibus autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila uocabantur, ferro subtili trigono praefixa unciarum nouem siue pedali, quod in scuto fixum non possit abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit, cuius generis apud nos iam rara sunt tela. Barbari autem scutati pedites his praecipue utuntur, quas bebras uocant, et binas etiam ac ternas in proeliis portant. Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites habere debere; ita enim uibrandis spiculis uehementior ictus est. Sed cum ad pila, ut apellant, uenitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc dextros pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint uulnus accipere et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere constat esse tirones. Necesse est enim, ut dimicandi acriorem sumat audaciam qui munito capite uel pectore non timet uulnus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License