(XXVIII.) Haec fidei ac deuotionis intuiti, imperator
inuicte, de uniuersis auctoribus, qui re militaris disciplinam litteris
mandauerunt, in hunc libellum enucleata congessi, ut in dilectu atque exercitatione
tironum si quis diligens uelit existere, ad antiquae uirtutis imitationem
facile conroborare possit exercitum. Neque enim degenerauit in hominibus
Martius calor nec effetae sunt terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses,
quae Marsos, quae Samnites, quae Pelignos, quae ipsos progenuere Romanos. Nonne
Epiri armis plurimum aliquando ualuerunt? Nonne Macedones ac Thessali superatis
Persis usque ad Indiam bellando penetrarunt? Dacos autem et Moesos et Thracas
in tantum bellicosos semper fuisse manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud
eos natum esse confirment, Longum est, si uniuersarum prouinciarum uires
enumerare contendam, cum omnes in Romani imperii dicione consistant. Sed longae
securitas pacis homines partim ad delectationem otii partim ad ciuilia
transduxit officia. Ita cura exercitii militaris primo neglegentius agi, postea
dissimulari, ad postremum olim in obliuionem perducta cognoscitur, nec aliquis
hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum uiginti
et quod excurrit annorum pax ita Romanos illos ubique uictores otio et armorum
desuetudine eneruauerit, ut secundo Punico bello Hannibali pares esse non
possent. Tot itaque consulibus, tot ducibus, tot exercitibus amissis, tunc
demum ad uictoriam peruenerunt, cum usum exercitiumque militare condiscere
potuerunt. Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores. Uilius enim constat
erudire armis suos quam alienos mercede conducere.
|