Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Vegetius Renatus
Epitoma rei militaris

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Prae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER II

I. In quot genera diuidatur res militaris.
II. Quid inter legiones et auxilia intersit.
III. Quae causa exhauriri fecerit legiones.
IIII. Quotenas legiones antiqui ad bellum duxerint.
V. Quemadmodum legio constituatur.
VI. Quot cohortes in una sint legione, item quot milites in una cohorte sint.
VII. Nomina et gradus principiorum legionis.
VIII. Nomina eorum, qui antiquos ordines ducebant.
VIIII. De officio praefecti legionis.
X. De officio praefecti castrorum.
XI. De officio praefecti fabrorum.
XII. De officio tribuni militum.
XIII. De centuriis atque uexillis peditum.
XIIII. De turmis equitum legionariorum.
XV. Quemadmodum legionum acius instruantur.
XVI. Quemadmodum triarii uel centuriones armentur.
XVII. Commissa pugna grauem armaturam stare pro muro.
(XVIII. Nomina militum et gradus in scutis eorum aduersis scribenda.)
XIX. Praeter corporis robur notarum uel computandi artem in tironibus
eligendem.
XX. Donatiui partem dimidiam debent apud signa milites sequestrare seruandam ipsis.
XXI. In legione ita fieri promotiones, ut per omnes cohortes transeant qui promouentur.
XXII. Quid inter tubicines et cornicines et classicum intersit. XXIII. De exercitatione militum.
XXIIII. Exempla adhortationum exercitii militaris de aliis artibus tracta.
XXV. Enumeratio ferramentorum uel machinarum legionis.

Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam uestram peritissimeque retinere continuis declaratur uictoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. Verum tranquillitas tua, imperator inuicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breuiter conprehendere maiestati uestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certauit saepius deuotio cum pudore. Quid enim audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii uidebatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum metuo uideri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me indulgentia uestrae perennitatis anaimauit. Nam libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License