1. Maiores nostri, ut refert Orosius, totius
terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquadrum statuerunt eiusque tres
partes Asiam, Eoropam et Africam vocaverunt. de quo trepertito orbis terrarum
spatium innumerabiles pene scriptores existunt, qui non solum urbium locorumve
positiones explanant, verum etiam et quod est liquidius, passuum miliariumque
dimetiunt quantitatem, insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam
maiores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in inmenso
maris magni pelagu sitas determinant. Oceani vero intransmeabiles ulteriores
fines non solum describere quis adgressus est, verum etiam nec cuiquam licuit
transfretare, quia resistente ulva et ventorum spiramine quiescente
inpermeabilis esse sentitur et nulli cognita nisi ei qui eam constituit.
ceterior vero eius pelagi ripa, quam diximus totius mundi circulum, in modum
coronae ambiens fines suos, curiosis hominibus et qui de hac re scribere
voluerunt perquaquam innotuit, quia et terrae circulum ab incolis possidetur et
nonnullae insule in eodem mare habitabiles sunt, ut in orientali plaga et
Indico Oceano Hyppodem, Iamnesiam, Solis perustam quamvis inhabitabilem, tamen
omnino sui spatio in longo latoque extensam: Taprobanem quoque, in qua (excepto
oppida vel possessiones) decem munitissimas urbes decoram: sed et aliam omnino
gratissimam Silefantinam: nec non et Theron, licet non ab aliquo scriptore
dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas. habet in parte occidua
idem Oceanus aliquantas insulas et pene cunctis ob frequentiam euntium et
redeuntium notas, et sunt iuxta fretum Gaditanum haut procul una Beata et alia
quae dicitur Fortunata. quamvis nonnulli et illa gemina Galliciae et Lysitaniae
promuntoria in Oceani insulas ponant, in quarum una templum Herculis, in alia
monumentum adhuc conspicitur Scipiones, tamen, quia extremitatem Galiciae
terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent
insulas, habet tamen et alias insulas interins in suo estu, quae dicuntur
Baleares, habetque et alia Mevania, nec non Orcadas numero XXXIII quamvis non
omnes excultas. habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine
Thyle, de qua Mantuanus inter alia: 'tibi serviat ultima Thyle'. habet
quoque is ipse inmensus pelagus in parte artoa, id est septentrionali, amplam
insulam nomine Scandzam, unde nobis sermo, si dominus iubaverit, est
adsumpturus, quia gens, cuius originem flagitas, ab huius iusulae gremio velut
examen apium erumpens in terram Europae advinit: quomodo vero aut qualiter, in
subsequentibus, si dominus donaverit, explanavimus.
2.
Nunc autem
de Brittania insula, que in sino Oceani inter Spanias, Gallias et Germamam sita
est, ut potuero, paucis absolvam. cuius licet magnitudine olim nemo, ut refert
Libius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi.
quae diu si quidem armis inaccensam Romanis Iulius Caesar proeliis ad gloriam
tantum quesitis aperuit: pervia deinceps mercimoniis aliasque ob causas multis
facta mortalibus non indiligenti, quae secuta est, aetati certius sui prodidit
situm, quem, ut a Grecis Latinisque autoribus accepimus, persequimur.
triquadram eam plures dixere consimilem, inter septentrionalem occidentalemque
plagam proiectam, uno, qui magnus est, angulo Reni hostia spectantem, dehinc
correptam latitudine oblique retro abstractam in duos exire alios, geminoque
latere longiorem Galliae praetendi atque Germaniae. in duobus milibus trecentis
decem stadiis latitudo eius ubi patentior, longitudo non ultra septem mil.
centum triginta duo stadia fertur extendi; modo vero dumosa, modo silvestrae
iacere planitiae, montibus etiam nonnullis increscere: mari tardo circumfluam,
quod nec remis facile inpellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat,
credo, quia remotae longius terrae causas motibus negant: quippe illic latius
quam usquam aequor extenditur. refert autem Strabo Grecorum nobilis scriptor
tantas illam exalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut
subtectus sol per illum pene totum fediorem, qui serenus est, diem negetur
aspectui. noctem quoque clariorem in extrema eius parte minimamque Cornelius
etiam annalium scriptor enarrat, metallis plurimis cupiosam, herbis frequentem
et his feraciorem omnibus, que pecora magis quam homines alant: labi vero per
eam multa quam maximae relabique flumina gemmas margaritasque volventia. Silorum
colorati vultus; torti pleroque crine et nigro nascuntur; Calydoniam vero
incolentibus rutilae cumae, corpora magna, sed fluuida: Gallis sive Spanis, ut
quibusque obtenduntur, adsimiles. unde coniectavere nonnulli, quod ea ex his
accolas contiguo vocatos acceperit. inculti aeque omnes populi regesque
populorum; cunctos tamen in Calydoniorum Meatarumque concessisse nomina Dio
auctor est celeberrimus scriptor annalium, virgeas habitant casas, communia
tecta cum pecore, silveque illis saepe sunt domus, ob decorem nescio an aliam
quam ob rem ferro pingunt corpora. bellum inter se aut imperii cupidine, aut
amplificandi quae possident, saepius gerunt, non tantum equitatu vel pedite,
verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgare essedas vocant. haec
pauca de Brittaniae insulae forma dixisse sufficiat.