5. Scythia si quidem Germaniae terre confines eo
tenus, ubi Ister oritur amnis vel stagnus, dilatatur Morsianus, tendens usque
ad numina Tyram, Danastrum et Vago. solam, magnumque illu Danaprum Taurumque
montem, non illum Asiae, sed proprium, id est Scythicum, per omnem Meotidis
aditum, ultraque Meotida per angustias Bosfori usque ad Caucasum montem
amnemque Araxem ac deinde in sinistram partem reflexa post mare Caspium, quae
in extremis Asiae finibus ab Oceano eoroboro in modum fungi primum tenuis, post
haec latissima et rotunda forma exoritur, vergens ad Hunnus, Albanos et Seres
usque digreditur, haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se tendens
lateque aperiens, habet ab oriente Seres, in ipso sui principio litus Caspii
maris commanentes; ab occidente Germanos et flumen Vistulae; ab arctu, id est
septentrionali, circumdatur oceano, a meridiae Persida, AIbania, Hiberia, Ponto
atque extremo alveo Istri, qui dicitur Danubius ab ostea sua usque ad fontem,
in eo vero latere, qua Ponticum litus attingit, oppidis haut obscuris
involvitur, Boristbenide, Olbia, Callipolida, Chersona, Theodosia, Careon,
Myrmicion et Trapezunta, quas indomiti Scytharum nationes Grecis permiserunt
condere, sibimet commercia prestaturos, in cuius Scythiae medium est locus, qui
Asiam Europamque ab alterutro dividit, Riphei scilicet montes, qui Thanain
vastissimum fundunt intrantem Meotida cuius paludis circuitus passuum mil.
CXLIIII, nusquam octo ulnis altius subsidentis, in qua Scythia prima ab
occidente gens residet Gepidarum, que magnis opinatisque ambitur fluminibus.
nam Tisia per aquilonem eius chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse
Danubius, ab eoo Flutausis secat, qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta
furens divolvitur. introrsus illis Dacia est, ad coronae speciem arduis Alpibus
eniunita, iuxta quorum sinistrum latus, qui in aquilone vergit, ab ortu
Vistulae fluminis per inmensa spatia Venetbarum natio populosa consedit, quorum
nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter tamen
Sclaveni et Antes nominantur, Sclaveni a civitate Novietunense et laco qui
appellatur Mursiano usque ad Danastrum et in boream Viscla tenus commorantur:
hi paludes silvasque pro civitatibus habent. Antes vero, qui sunt eorum
fortissimi, qua Ponticum mare curvatur, a Danastro extenduntur usque ad
Danaprum, quae flumina multis mansionibus ab invicem absunt, ad litus autem
Oceani, ubi tribus fancibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Vidivarii
resident, ex diversis nationibus adgregati; post quos ripam Oceani item Aesti
tenent, pacatum hominum genus omnino. quibus in austrum adsidet gens
Acatzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat,
ultra quos distendunt supra mare Ponticum Bulgarum sedes, quos notissimos
peccatorum nostrorum mala fecerunt, hinc iam Hunni quasi fortissimorum gentium
fecundissimus cespes bifariam populorum rabiem pullularunt. nam alii
Altziagiri, alii Saviri nuncupantur, qui tamen sedes habent divisas: iuxta
Chersonam Altziagiri; quo Asiae bona avidus mercator importat, qui aestate
campos pervagant effusas sedes, prout armentorum invitaverint pabula, hieme
supra mare Ponticum se referentes, Hunuguri autem hinc sunt noti, quia ab ipsis
pellium murinarum venit commercium: quos tantorum virorum formidavit audacia,
quorum mansione prima in Scythiae solo iuxta paludem Meotidem, secundo in
Mysiam Thraciamque et Daciam, tertio supra mare Ponticum rursus in Scythia
legimus habitasse: nec eorum fabulas alicubi repperimus scriptas, qui eos
dicunt in Brittania vel in unaqualibet insularum in servitute redactos et in
unius caballi praetio a quodam ereptos, aut certe si quis eos aliter dixerit in
nostro urbe, quam quod nos diximus, fuisse exortos, nobis aliquid obstrepebit:
nos enim potius lectioni credimus quam fabulis anilibus consentimus.
Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae iuxta Meotidem
commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur, in
secunda, id est Daciae, Thraciaeque et Mysiae solo Zalmoxen, quem mirae
philosophiae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium, nam et
Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Dicineum, tertium Zalmoxen, de quo superius
diximus, nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent, unde et pene omnibus
barbaris Gothi sapientiores semper extiterunt Grecisque pene consimiles, ut
refert Dio, qui historias eorum annalesque Greco stilo composuit. qui dicit
primum Tarabosteseos, deinde vocatos Pilleatos hos, qui inter eos generosi
extabant, ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur, adeo ergo fuere
laudati Gaetae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat,
apud eos fuisse dicant exortum, unde et Vergilius: 'gradivumque patrem,
Geticis qui praesidet arvis', quem Martem Gothi semper asperrima placavere
cultura (nam victimae eius mortes fuere captorum), opinantes bellorum praesulem
apte humani sanguinis effusione placandum, huic praede primordia vovebantur,
huic truncis suspendebantur exubiae, eratque illis religionis preter ceteros
insinuatus affectus, cum parenti devotio numinis videretur inpendi, tertia vero
sede ao super mare Ponticum iam humaniores et, ut superius diximus,
prudentiores effecti, divisi per familias populi, Vesegothae familiae
Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis serviebant.
Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis,
Lucano plus storico quam poeta testante: 'Armeniosque arcus Geticis intendite
nervis'. ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque
canebant, Eterpamara, Hanale, Fridigerni, Vidigoiae et aliorum, quorum in hac
gente magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda iactat antiquitas.
tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis
videlicet, quos Amazonarum viros prisca tradit auctoritas, de quas et feminas
bellatrices Orosius in primo volumine professa voce testatur, unde cum Gothis
eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonarum viris absolute
pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant,
usque ad Thanain fluvium circa sinum paludis Meotidis consedebant Thanain vero
hunc dico, qui ex Ripheis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut, cum vicina
flumina sive Meotis et Bosforus gelu solidentur, solus amnium confragosis
montibus vaporatus, numquam Scythico duriscit algore, hic Asiae Europaeque
terminus famosus habetur. nam alter est ille, qui montibus Chrinnorum oriens,
in Caspium mare dilabitur, Danaper autem ortus grande palude, quasi ex matre
profunditur. hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii
saporis gignit, ossa carentibus chartellagine tantum habentes in corporis
continentiam, sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui Exampheo
cognomen est, adeo amarum, ut, cum sit quadraginta dierum itinere navigabilis,
huius aquis exiguis inmutetur, infectusque ac dissimilis sui inter Greca oppida
Callipidas et Hypannis in mare defluat, ad cuius ostia insula est in fronte,
Achillis nomine. inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.
6. Hic
ergo Gothis morantibus Vesosis, Aegyptiorum rex, in bellum inruit, quibus tunc
Tanausis rex erat, quod proelio ad Phasim fluvium, a quo Fasides aves exortae
in totum mundum epulis potentum exuberant, Thanausis Gothorum rex Vesosi
Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans in Aegypto usque persecutus
est, et nisi Nili amnis intransmeabilis obstetisseut fluenta vel munitiones,
quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in
eius eum patria extinxisset, sed dum eum ibi positum non valuisset laedere,
revertens pene omnem Asiam subiugavit et sibi tunc caro amico Somo, regi
Medorum, ad persolvendum tributum subditos fecit, ex cuius exercitu victores
tunc nonnulli provincias subditas contuentes et in omni fertilitate pollentes
deserta suorum agmina sponte in Asiae partibus residerunt, ex quorum nomine vel
genere Pompeius Trogus Parthorum dicit extitisse prosapiem, unde etiam hodieque
lingua Scythica fugaces quod est, Parthi dicnntur, suoque generi respondentes
inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii suxit et acerrimi bellatores.
de nomine vero, quod diximus eos Parthos, fugaces, ita aliquanti aethymologiam
traxerunt, ut dicerent Parthi, quia suos refugerunt parentes, hunc ergo
Thanausim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerut.