7. Post cuius decessum et
exercitu eius cum successores ipsius in aliis partibus expeditione gerentibus
feminae Gothorum a quadam vicina gente temptantur in praeda, quae doctae a
viris fortiter resisterunt hostesque super se venientes cum magna verecundia
abigerunt, qua patratae victoria fretaeque maioris audacia invicem se
cohortantes arma arripiunt elegentesque duas audentiores Lampeto et Marpesia
principatui subrogarunt. quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent et
aliena vastarent, sortitae Lampeto restitit fines patrios tuendo, Marpesia vero
feminarum agmine sumpta novum genus exercitui duxit in Asiam, diversasque
gentes bello superans, alios vero pace concilians; ad Cauchasum venit, ibique
certum tempus demorans loci nomen dedit Saxum Marpesiae, unde et Vergilius: 'ac
si dura silex aut stet Marpesia cautes', in eo loco, ubi post haec
Alexander Magnus portas constituens Pylas Caspias nominavit, quod nunc Lazorum
gens custodit pro munitione Romana. hic ergo certum temporis Amazonas
commanentes confortati sunt. unde egressi et Alem fluvium, quod iuxta Gargaram
civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam Ciliciamque, Galatiam,
Pisidiam omniaque Asiae loca aequa felicitate domuerunt; Ioniam Eoliamque
conversae deditas sibi provincias effecerunt. ubi diutius dominantes etiam
civitates castraque suo in nomine dicaverunt, Ephesi quoque templum Dianae ob
sagittandi ac venandi studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus
mirae pulchritudinis condiderunt, tale ergo Scythiae genitae feminae casu Asiae
regna potitae per centum pene annos tenuerunt et sic demum ad proprias socias
in cautes Marpesios, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet
Caucasi, cuius montis quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror eius
tractum situmque describere, quaudo maximam partem orbis noscitur circuire iugo
continuo. is namque ab Indico mare surgens, qua meridiem respicit, sole
vaporatus ardescit; qua septentrione patet, rigentibus ventis est obnoxius et
pruinis, mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in
Vasianensem tamen regionem Eufratem Tigrimque navigeros ad opinionem maximam
perennium fontium cupiosis fundit uberibus, qui amplexantes terras Syrorum
Mesopotamiam et appellari faciunt et videri, in sinum rubri maris fluenta
deponentes. tunc in boream revertens Scythicas terras iugus antefatus magnis
flexibus pervagatur atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare
profundens Araxem, Cysum et Cambisen continuatoque iugo ad Ripheos usque in
montes extenditur, indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens ad
Pontum usque discendit, consertisque collibus Histri quoque fluenta contingit,
quo amne scissus dehiscens Scythia quoque Taurus vocatur, talis ergo tantusque
et pene omnium montium maximus excelsas suas erigens summitates naturali
constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. nam locatim recisus, qua
disrupto iugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc
Cilicas, vel secundum locum quale fuerit, facit, vix tamen plaustro meabilis,
lateribus in altitudinem utremque desectis, qui pro gentium varietate diverso
vocabulo nuncupatur, hunc enim Lammum, mox Propanissimum Indus appellat;
Parthus primum Castram, post Nifatem edicit; Syrus et Armenus Taurum, Scytha
Cauchasum ac Bifeum, iterumque in fine Taurum cognominat; aliaeque conplurimae
gentes huic iugo dedere vocabulo, et quia de eius continuatione pauca
libabimus, ad Amazonas, unde divertimus, redeamus.
8. Quae veritae, ne eorum prolis rarisceret,
vicinis gentibus concubitum petierunt, facta nundina semel in anno, ita ut
futuri temporis eadem die revertentibus in id ipsum, quidquid partus masculum
edidisset, patri redderet, quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad
arma bellica erudiret: sive, ut quibusdam placet, editis maribus novercali odio
infantis miserandi fala rumpebant, ita apud illas detestabile puerperium erat,
quod ubique constat esse votivum. quae crudelitas illis terrorem maximum
comulabat opinionis vulgatae, nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgi vel
filio nefas habebatur contra has, ut fertur, pugnavit Herculia, et Melanis pene
plus dolo quam virtute subegit Theseus vero Hippoliten in praeda tnlit, de qua
et genuit Hypolitum, hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine
Penthesileam, cuius Troiano bello extant clarissima documenta. nam hae feminae
usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regimen.