21. Exinde ergo ad proprias
sedes regressi post haec a Maximiano imperatore rediguntur in auxilio Romanorum
contra Parthos rogati, ubi omnino datis auxiliariis fideliter decertati sunt
sed postquam Caesar Maximinus pene cum eorum solacia Narseum regem Persarum
Saporis magni nepotem fugasset eiusque omnes opes simulque uxores et filios
depraedasset Achillemque in Alexandria Dioclitianus superasset et Maximianus
Herculius in Africa Quinquegentianos adtrivisset, pacem rei publicae nancti
coeperunt quasi Gothos neglegere, nam sine ipsos dudum contra quasvis gentes
Romanus exercitus difficile decertatus est, apparet namque frequenter, quomodo
invitabantur sic: ut et sub Constantino rogati sunt et contra cognatum eius
Licimum arma tulerunt eumque devictum et in Thessalonica clausum privatum ab
imperio Constantini victoris gladio trucidarunt. nam et ut famosissimam et
Romae emulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui
foedus inito cum imperatore quadraginta suorum milia illi in solacio contra
gentes varias obtulere; quorum et numerus et militia usque ad praesens in re
publica nominatur, id est foederati. tunc etenim sub Ariarici et Aorici regum
suorum florebant imperio. post quorum decessum successor regni extitit Geberich
virtutis et nobilitatis eximius.
22. Nam hic Hilderith patre natus, avo Ovida,
proavo Nidada, gloriam generis sui factis illustribus exaequavit. primitias
regni sui mox in Vandalica gente extendere cupiens contra Visimar eorum rege
qui Asdingorum stirpe, quod inter eos eminet genusque indicat bellicosissimum,
Deuxippo storico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem vix in anni
spatio pervenisse testatur prae nimia terrarum inmensitate, quo tempore erant
in eo loco manentes, ubi nunc Gepidas sedent, iuxta flumina Marisia, Miliare et
Gilpil et Grisia, qui omnes supra dictos excedet, erat namque illis tunc ab
oriente Gothus, ab occidente Marcomanus, a septentrione Hermundolus, a meridie
Histrum, qui et Danubius dicitur, hic ergo Vandalis commorantibus bellum
indictum est a Geberich rege Gothorum ad litus praedicti amnis Marisiae, ubi
nec diu certatum est ex aequali, sed mox ipse rex Vandalorum Visimar magna
parte cum gentis suae prosternitur. Geberich vero Gothorum ductor eximius
superatis depraedatisque Vandalis ad propria loca, unde exierat, remeavit, tunc
perpauci Vandali, qui evasissent, collecta inbellium suorum manu, infortunata
patria relinquentes Pannoniam sibi a Constantino principe petierunt ibique per
LX annos plus minus sedibus locatis imperatorum decretis ut incolae famularunt,
unde iam post longum ab Stiliconae mag. mil. et ex consule atque patricio
invitati Gallias occupaverunt, ubi finitimos depraedantes non adeo fixas sedes
habuerunt.