29. Postquam vero Theodosius
amator pacis generisque Gothorum rebus excessit humanis coeperuntque eius filii
utramque rem publicam luxuriose viventes adnihilare auxiliariisque suis, id est
Gothis, consueta dona subtrahere, mox Gothis fastidium eorum increvit,
verentesque, ne longa pace eorum resolveretur fortitudo, ordinato super se rege
Halarico, cui erat post Amalos secunda nobilitas Balthorumque ex genere origo
mirifica, qui dudum ob audacia virtutis Baltha, id est audax, nomen inter suos
acceperat, mox ergo antefatus Halaricus creatus est rex, cum suis deliberans
suasit eos suo labore quaerere regna quam alienis per otium subiacere, et
sumpto exercitu per Pannonias Stilicone et Aureliano consulibus et per Sirmium
dextroque latere quasi viris vacuam intravit Italiam nulloque penitus
obsistente ad pontem applicavit Candidiani, qui tertio miliario ab urbe aberat
regia Bavennate, quae urbs inter paludes et pelago interque Padi fluenta unius
tantum patet accessu, cuius dudum possessores, ut tradunt maiores, ainetoi,
id est laudabiles, dicebantur. haec in sino regni Romani super mare Ionio
constituta ut in modum insulae influentium aquarum redundatione concluditur.
habet ab oriente mare, ad quam qui recto cursu de Corcyra atque Hellade
partibus navigatur, dextrum latus primum Epiros, dehinc Dalmatiam Liburniam
Histriamque et sic Venetias radens palmula navigat. ab occidente vero habet
paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est, a
septentrionale quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa vocitatur
Asconis. a meridie item ipse Padus, quem Italiae soli fluviorum regem dicunt,
cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore latissima fossa demissus, qui
septima sui alvei parte per mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum
portum praebens, classem ducentarum quinquaginta navium Dione referente
tutissima dudum credebatur recipere statione, qui nunc, ut Favius ait, quod
aliquando portus fuerit, spatiosissimus ortus ostendit arboribus plenus, verum
de quibus non pendeant vela, sed poma. Trino si quidem urbs ipsa vocabulo
gloriatur trigeminaque positione exultat, id est prima Ravenna, ultima Classis,
media Caesarea inter urbem et mare, plena mollitiae harenaque minuta
vectationibus apta.
30.
Verum enim vero cum in eius vicinitate Vesegotharum
applicuisset exercitus et ad Honorium imperatorem, qui intus residebat,
legationem misisset, quatenus si permitteret, ut Gothi pacati in Italia
residerent, sic eos cum Romanorum populo vivere, ut una gens utraque credere
possit: sin autem aliter, bellando quis quem valebat expellere, et iam securus
qui victor existeret imperaret, sed Honorius imperator utraque pollicitatione
formidans suoque cum senatu inito consilio, quomodo eos fines Italos
expelleret, deliberabat. cui ad postremum sententia sedit, quatenus provincias
longe positas, id est Gallias Spaniasque, quas pene iam perdidisset Gizericique
eas Vandalorum regis vastaret inruptio, si valeret, Halaricus sua cum gente
sibi tamquam lares proprias vindicaret donationem sacro oraculo confirmatam
consentiunt Gothi hac ordinatione et ad patriam sibi traditam proficiscuntur,
post quorum discessu nec quicquam mali in Italia perpetraio Stilico patricius
et socer Honorii imperatoris - nam utramque eius filiam, id est Mariam et
Thermantiam, sibi princeps unam post unam consocians utramque virginem et
intactam deus ab hac luce vocavit - hic ergo Stilico ad Polentiam
civitatem in Alpes Cottiarum locatam dolose accedens, nihilque male
suspicantibus Gothis ad necem totius Italiae suamque deformitatem ruit in
bello, quem ex inproviso Gothi cernentes primum perterriti sunt, sed mox
recollectis animis et, ut solebant, hortatibus excitati omnem pene exercitum
Stiliconis in fuga conversum usque ad internicionem deiciunt furibundoque animo
arreptum iter deserunt et in Liguria post se, unde iam transierant,
revertuntur: eamque praedis spoliisque potiti Emiliam pari tenore devastant
Flamminiaeque aggerem inter Picenum et Tusciam usque ad urbem Romam
discurrentes, quidquid in utrumque latus fuit, in praeda diripiunt, ad
postremum Romae ingressi Halarico iubente spoliant tantum, non autem, ut solent
gentes, igne supponunt nec locis sanctorum in aliquo paenitus iniuria inrogare
patiuntur. exindeque egressi per Campaniam et Lucania simili clade peracta
Brittios accesserunt; ubi diu resedentes ad Siciliam et exinde ad Africae
terras ire deliberant Bryttiorum si quidem regio in extremis Italiae finibus
australi interiacens parti - angulus eius Appinini montis initium
fecit - Adriaeque pelagus velut lingua porrecta a Tyrreno aestu seiungens
nomen quondam a Bryttia sortitus regina. ibi ergo veniens Alaricus rex
Vesegotharum cum opibus totius Italiae, quas in praeda diripuerat, et exinde,
ut dictum est, per Siciliam ad Africam quietam patriam transire disponens.
cuius, quia non est liberum quodcumque homo sine notu dei disposuerit, fretus
ille horribilis aliquantas naves submersit, plurimas conturbavit. qua
adversitate depulsus Halaricus, dum secum, quid ageret, deliberaret, subito
inmatura morte praeventus rebus humanis excessit, quem nimia sui dilectione
lugentes Busento amne iuxta Consentina civitate de alveo suo derivato -
nam hic fluvius a pede montis iuxta urbem dilapsus fluit unda salutifera -
huius ergo in medio alvei collecta captivorum agmina saepulturae locum
effodiunt, in cuius foveae gremium Haliricum cum multas opes obruunt, rursusque
aquas in suo alveo reducentes, et ne a quoquam quandoque locus cognosceretur,
fossores omnes interemerunt, regnumque Vesegotharum Atauulfo eius consanguineo
et forma menteque conspicuo tradent; nam erat quamvis non adeo proceritate
staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus.