35. Is namque Attila patre
genitus Mundzuco, cuius fuere germani Octar et Roas, qui ante Attilam regnum
tenuisse narrantur, quamvis non omnino cunctorum quorum ipse, post quorum
obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regno, et, ut ante expeditionis,
quam parabat, par foret, augmentum virium pamcidio quaerit, tendens ad
discrimen omnium nece suorum, sed librante iustitia detestabili remedio
crescens deformes exitus suae crudelitatis invenit. Bleda enim fratre fraudibus
interempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum
adunavit, aliarumque gentium, quas tunc in dicione tenebat, numerositate
collecta, primas mundi gentes Romanos Vesegothasque subdere praeoptabat. cuius
exercitus quingentorum milium esse numero ferebatur, vir in concussibne gentium
natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta
formidabili de se opinione vulgata, erat namque superbus incessu, huc atque
illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis
appareret; bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio
validissimus, supplicantium exorabilis, propitius autem in fide semel
susceptis; forma brevis, lato pectore, capite grandiore, minutis oculis, rarus
barba, canis aspersus, semo nasu, teter colore, origenis suae signa restituens,
qui quamvis huius esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen
confidentia gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus,
quem Priscus istoricus tali refert occasione detectum. cum pastor, inquiens,
quidam gregis unam boculam conspiceret claudicantem nec causam tanti vulneris
inveniret, sollicitus vestigia cruoris insequitur tandemque venit ad gladium,
quem depascens herbas incauta calcaverat, effossumque protinus ad Attilam
defert. quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimis, arbitratur se mundi
totius principem constitutum et per Martis gladium potestatem sibi concessam
esse bellorum.
36.
Huius ergo mentem ad vastationem orbis paratam
comperiens Gyzericus, rex Vandaiorum, quem paulo ante memoravimus, multis
muneribus ad Vesegotharum bella precipitat, metuens, ne Theodoridus
Vesegotharum rex filiae suae ulcisceretur iniuriam, quae Hunerico Gyzerici
filio iuncta prius quidem tanto coniugio laetaretur, sed postea, ut erat ille
et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati,
naribus abscisam truncatamque auribus, spolians decore naturali, patri suo ad
Gallias remiserat, ut turpe funus miseranda semper offerret et crudelitas, qua
etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret. Attila igitur
dudum bella concepta Gyzerici redemptione parturiens, legatos in Italia ad
Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordia, ut, quos
proelio non poterat concutere, odiis internis elideret, asserens, se rei
publicae eius amicitias in nullo violare, sed contra Theoderidum Vesegotharum
regem sibi esse certamen. unde cum excipi libenter optaret, citera epistula
usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio,
pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theoderidum dirigit scripta, hortans, ut
a Romanorum societate discederet recoleretque proelia, quae paulo ante contra
eum fuerant concitata, sub nimia feritate homo subtilis ante quam bella gereret
arte pugnabat, tunc Valentinianus imperator ad Vesegothas eorumque regem
Theoderidum in his verbis legationem direxit: 'prudentiae vestrae est,
fortissimi gentium, adversus orbis conspirare tyrannum, qui optat mundi
generale habere servitium, qui causas proelii non requirit, sed, quidquid
commiserit, hoc putat esse legitimum, ambitum suum brachio metitur, superbiam
licentia satiat; qui ius fasque contemnens, hostem se exhibet et naturae.
cunctorum etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se adprobat inimicum.
recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci, ab Hunnis non per bella,
ubi communis casus est, fusum, sed, quod graviter anget, insidiis appetitum, ut
de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? armorum potentes
favete propriis doloribus et communes iungite manus. auxiliamini etiam rei
publicae, cuius membrum tenetis, quam sit autem nobis expetenda vel amplexanda
societas, hostis interrogate consilia'. his et similia legati Valentiniani
regem permoverunt Theodoridum, quibus ille respondit: 'habetis', inquid,'Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem, sequimur
illum quocumque vocaverit, et quamvis infletur de diversis gentium victoriis,
norunt tamen Gothi confligere cum superbis, nullum bellum dixerim grave, nisi
quod causa debilitat, quando nil triste pavet, cui maiestas adriserit'.
adclamant responso comites duci, laetus sequitur vulgus fit omnibus ambitus
pugnae, hostes iam Hunni desiderantur, producitur itaque a rege Theodorido
Vesegotharum innumerabilis multitudo; qui quattuor filios domi dimissos, id est
Friderichum et Eurichum, Betemerim et Himnerith secum tantum Thorismud et
Theodericum maiores natu participes laboris adsumit, felix procinctum, auxilium
tutum, suave collegium habere solacia illorum, quibus delectat ipsa etiam simul
subire discrimina, a parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia
fuit, cui tunc innitebatur res publica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus
congregatis adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. hi
enim adfuerunt auxiliares: Franci, Sarmatae, Armoriciani, Liticiani,
Burgundiones, Saxones, Ripari, Olibriones, quondam milites Romani, tunc vero
iam in numero auxiliarium exquisiti, aliaeque nonnulli Celticae vel Germanie
nationes, convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauriaci nominantur,
centum leuvas, ut Galli vocant, in longum tenentes et septuaginta in latum,
leuva autem Gallica una mille et quingentorum passuum quantitate metitur, fit
ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. conseruntur acies
utraeque fortissimae: nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur,
quae potest digna causa tantorum motibus invenire? aut quod odium in se cunctos
animavit armari? probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis
insano impetu strages sit facta populorum et arbitrio superbi regis momento
defecit quod tot saeculis natura progenuit.