|
43. Reversus itaque Attila
in sedes suas et quasi otii penitens graviterque ferens a bello cessare, ad
Orientis principem Marcianum legatos dirigit provinciarum testans vastationem,
quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolveretur, et
inhumanior solito suis hostibus appareret haec tamen agens, ut erat versutus et
callidus, alibi minatus alibi arma sua commovit, et, quod restabat
indignationi, faciem in Vesegothas convertit. sed non eum, quem de Romanis,
reportavit eventum. nam per dissimiles anteriores vias recurrens, Alanorum
partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus
mutata per ipsos belli facie terribilior immineret. igitur ab Dacia et Pannonia
provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant,
egrediens Attila in Alanos movit procinctum. sed Thorismud rex Vesegotharum,
fraudem Attilae non inpari subtilitate presentiens. ad AIanos tota velocitate
prius advenit, ibique supervenientis Atillae iam motibus preparatus occurrit,
consertoque proelio pene simili eum tenore, ut prius in campos Catalaunicos, ab
spe removit victoriae fugatuinque a partibus suis sine triumpho remittens in
sedes proprias fugire compulit. sic Attila famosus et multarum victoriarum
dominus dum quaerit famam perditoris abicere et quod prius a Vesegothis
pertulerat abolere, geminata sustenuit ingloriosusque recessit, Thorismud vero
repulsis ab AIanis Hunnorum catervis sine aliqua suorum lesione Tolosa migravit
suorumque quieta pace conposita tertio anno regni sui egrotans, dum sanguinem
tollit de vena, ab Ascalc suo clienti inimico nuntiante arma subtracta
peremptus est una tamen manu, quam liberam habebat, scabillum tenens sanguinis
sui extitit ultor, aliquantos insidiantes sibi extinguens.
44.
Post cuius decessum Theoderidus germanus eius
Vesaegotharum in regno succedens, id mox Riciarium Suavorum regem cognatum suum
repperit inimicum. hic etenim Riciarius affinitate Theoderidi presumens,
universam pene Spaniam sibi credidit occupandam, iudicans oportunum tempus
subreptionis incomposita initia temptare regnantis. quibus antea Gallicia et
Lysitania sedes fuere, quae in dextro latere Spaniae per ripani Oceani
porriguntur, habentes ab oriente Austrogonia, ab occidente in promuntorio
sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie
Lysitaniam et fluvium Tagum, qui harenis suis permiscens auri metalla trahit
cum limi vilitate divitias. exinde ergo exiens Riciarius rex Suavorum nititur
totas Spanias occupare, cui Theodoridus cognatus suus, ut erat moderatus,
legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis,
verum etiam nec temptare presumeret, odium sibi tali ambitione adquirens. ille
vero animo pretumido ait: 'si hic murmuras et me venire causaris, Tolosam,
ubi tu sedes, veniam; ibi, si vales, resiste', his auditis aegre tulit
Theodoridus compacatasque cum citeris gentibus arma movit in Suavos,
Burgundzonum quoque Gnudiuchum et Hilpericum reges auxiliarios habens sibique
devotos. ventum est ad certamen iuxta flumen Ulbium, qui inter Asturicam
Hiberiamque pretermeat, consertoque proelio Theoderidas cum Vesegothis, qui ex
iusta parte pugnabat, victor efficitur, Suavorum gente pene cuncta usque ad
internicione prosternens. quorum rex Riciarius relicta infesta hoste fugiens in
nave conscendit adversaque procella Tyrreni hoste repercussus Vesegotharum est
manibus redditus. miserabilis non differt mortem, cum elementa mutaverit.
Theoderidus vero victor existens subactis pepercit nec ultra certamine saevire
permisit, preponens Suavis, quos subegerat, clientem proprium nomine
Agrivulfum. qui in brevi animu praevaricatione Suavorum suasionibus commutans
neglexit imperata conplere, potius tyrranica elatione superbiens credenaque se
ea virtute provinciam obtinere, qua dudum cum domino suo ea subigisset. vir si
quidem erat Varnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate
seiunctus, idcirco nec libertatem studens nec patrono fidem reservans. quo
conperto Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno pervaso deicerent,
destinavit, qui venientes sine mora in primo eum certamine superantes congruam
factorum eius ab eo exigerunt ultionem, captus namque et suorum solacio
destitutus capite plectitur, sensitque tandem iratum, qui propitium dominum
crediderat contemnendum. tunc Suavi rectoris sui interitum contuentes locorum
sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt. quos ille pontificali
reverentia suscipiens non solum inpunitatem Suavorum indulsit, sed ut sibi de
suo genere principem constituerent, flexus pietate concessit. quod et factum
est, et Rimismundum sibi Suavi regulum ordmaverunt. his peractis paceque cuncta
munitis, tertio decimo regni sui anno Theoderidus occubuit.
|