47. Interim tamen ad eum
ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus rex Vesegotharum
Romani regni vacillationem cernens Arelatum et Massiliam propriae subdidit
dicioni, Gyzericus etenim Vandalorum rex suis eum muneribus ad ad ista
committenda inlicuit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias, quas contra
eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientalem imperium Ostrogothas,
Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utramque rem publicam hostibus
decementibus ipse in Africa quietus regnaret, quod Eurichus grato suscipiens
animo, totas Spanias Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et
Burgunzones subegit Arelatoque degens nono decimo anno regni sui vita privatus
est. huic successit proprius filius Alarichus, qui nonus in numero ab illo
Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. nam pari tenore, ut de Augustis
superius diximus, et in Alaricis provenisse cognoscitur, et in eos saepe regna
deficiunt, a quorum nominibus inchoarunt, quod nos interim praetermisso sic ut
promisimus omnem Gothorum texamus originem.
48.
Et quia, dum utrique gentes, tam Ostrogothae quam
etiam Vesegothae, in uno essent, ut valui, maiorum sequens dicta revolvi
divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus, necesse nobis
est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire et Ostrogotharum genealogia
actusque pari tenore exponere. quos constat morte Hermanarici regis sui,
decessione a Vesegothis divisos, Hunnorum subditos dicioni, in eadem patria
remorasse, Vinithario tamen Amalo principatus sui insignia retinente, qui avi
Vultulfi virtute imitatus, quamvis Hermanarici felicitate inferior, tamen aegre
ferens Hunnorum imperio subiacere, paululum se subtrahens ab illis suaque dum
nititur ostendere virtute, in Antorum fines movit procinctum, eosque dum
adgreditur prima congressione superatus, deinde fortiter egit regemque eorum
Boz nomine cum filiis suis et LXX primatibus in exemplum terroris adfixit, ut
dediticiis metum cadavera pendentium geminarent. sed dum tali libertate vix
anni spatio imperasset, non est passus Balamber, rex Hunnorum, sed ascito ad se
Gesimundo, Hunnimundi magni filio, qui iuramenti sui et fidei memor cum ampla
parte Gothorum Hunnorum imperio subiacebat, renovatoque cum eo foedere super
Vinitharium duxit exercitum: diuque certati primo et secundo certamine
Vinitharius vincit. nec valet aliquis commemoraret quanta strage de Hunnorum
Venetharius fecit exercitu. tertio vero proelio subreptionis auxilio ad fluvium
nomine Erac, dum utrique ad se venissent, Balamber sagitta missa caput
Venetharii saucians interemit neptemque eius Vadamercam sibi in coniugio
copulans iam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit ita tamen, ut
genti Gothorum semperum proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret.
et mox defuncto Venethario rexit eos Hunimundus, filius quondam regis
potentissimi Hermanarici, acer in bello totoque corpore pulchritudine pollens,
qui post haec contra Suavorum gente feliciter dimicavit. eoque defuncto
successit Thorismud filius eius flore iuventutis ornatus, qui secundo
principatus sui anno contra Gepidas movit exercitum magnaque de illis potitus
victoria casu equi dicitur interemptus. quo defuncto sic eum luxerunt
Ostrogothae, ut quadraginta per annos in eius locum rex alius non succederet,
quatenus et illius memoriae semperum haberent in ore et tempus accederet, quo
Valamer habitum repararet virilem, qui erat ex consubrino eius genitus
Vandalario; quia filius eius, ut superius diximus, Beremud iam contempta
Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominio ad partes Hesperias Vesegotharum
fuisset gente secutus, de quo et ortus est Vetericus. Veterici quoque filius
natus est Eutharicus, qui iunctus Amalasuenthae filiae Theodorici, item
Amalorum stirpe iam divisa coniunxit et genuit Athalaricum et Mathesuentam. sed
quia Athalaricus in annis puerilibus defunctus est, Mathesuenta
Constantinopolim allata de secundo viro, id est Gemano fratruele Iustiniani
imperatoris, genuit postumum filium, quem nominavit Germanum.
Sed nobis, ut ordo, quem coepimus, decurrat, ad Vandalarii sobulem, quae trino
flore pululabat redeundum est hic enim Vandalarius, fratruelis Hermanarici et
supra scripti Thorismudi consubrinus, tribus editis liberis in gente Amala
gloriatus est, id est Valamir Thiudimir Vidimir. ex quibus per successione
parentum Valamir in regno conscendit adhuc Hunnis eos inter alias gentes
generaliter optinentibus. eratque tunc in tribus his germanis contemplatio
grata, quando mirabilis Thiudimer pro fratris Valamir militabat imperio,
Valamir vero pro altero iubebat ornando, Vidimer servire fratribus aestimabat.
sic eis mutua affectione se tuentibus nulli paenitus deerat regnum, quod
utrique in sua pace tenebant. ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, ut
ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deservirent: quibus nec contra parentes
Vesegothas licuisset recusare certamen, sed necessitas domini, etiam
parricidium si iubet, implendum est nec aliter ab Hunnorum dominio divelli
potuit gens aliqua Scythica, nisi optata cunctis nationibus in commune et
Romanis mors Attilae proveniret, quae tam fuit vilis, ut vita mirabilis.