51. Sauromatae vero quos
Sarmatas dicimus et Cemandri et quidam ex Hunnis parte Illyrici ad
Castramartenam urbem sedes sibi datas coluerunt ex quo genere fuit Blivila dux
Pentapolitanus eiusque germanus Froila et nostri temporis Bessa patricius.
Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum eum duce suo nomine Candac Scythiam
minorem inferioremque Moesiam acceperunt. cuius Candacis Alanoviiamuthis patris
mei genitor Paria, id est meus avus, notarius; quousque Candac ipse viveret,
fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio
Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis
agramatus Iordannis ante conversionem meam notarius fui. Rugi vero aliaeque
nationes nonnullae Bizzim et Arcadiopolim ut incolerent, petiverunt. Hernac
quoque iunior Attilae filius cum suis in extrema minoris Scythiae sedes
delegit. Emnetzur et Ultzindur consanguinei eius in Dacia ripense Uto et Hisco
Almoque potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romania
dediderunt, e quibus nunc usque Sacromontisi et Fossatisii dicuntur. erant si
quidem et alii Gothi, qui dicuntur minores, populus inmensus, cum suo pontifice
ipsoque primate Vulfila, qui eis dicitur et litteras instituisse. hodieque sunt
in Moesia regionem incolentes Nicopolitanam ad pedes Emimonti gens multa, sed
paupera et inbellis nihilque habundans nisi armenta diversi generis pecorum et
pascua silvaque lignarum; parum tritici citerarumque specierum terras fecundas.
vineas vero nec, si sunt alibi, certi eorum cognoscent ex vicina loca sibi
vinum negotiantes; nam lacte aluntur plerique.
52. Ergo,
ut ad gentem, unde agimus, revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia
sub rege Valamir eiusque germani Thiudimer et Videmir morabantur, quamvis
divisa loca, consilia tamen unita (nam Valamer inter Scamiungam et Aqua nigra
fluvios, Thiudimer iuxta lacum Pelsois, Vidimer inter utrosque manebant),
contigit ergo, ut Attilae fili contra Gothos quasi desertores dominationis
suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent ignarisque aliis fratribus
super Valamer solum inruerent. quos tamen ille quamvis cum paucis excepit
diuque fatigatis ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret quae in
fuga versa eas partes Scythiae petere, quas Danabri amnis fluenta praetermeant,
quam lingua sua Hunni Var appeIlant. eo namque tempore ad fratris Thiudimeri
gaudii nuntium direxit, sed eo mox die nuntius veniens feliciorem in domo
Thiudimer repperit gaudium. ipso si quidem die Theodoricus eius filius, quamvis
de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerolus natus erat post tempus ergo
non multum rex Valamir eiusque germani Thiudemir et Vidimiry consueta dum
tardarent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae acciperent et pacis
foedera custodirent, missa legatione ad imperatorem vident Theodericum Triarii
filiuniy et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum,
omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum et annua sollemnia
consequentem, et se tantum despici. ilico furore commoti arma arripiunt et
Illyricum pene totum discurrentes in praeda devastant. sed statim imperator
animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam missaque legatione tam praeterita
cum instantibus munera tribuit quam etiam de futuro sine aliqua controversia
tribuere compromittit, pacisque obsidem ab eis, quem supra rettulimus,
Theodoricum, infantulum Thiudimeris accipit: qui iam septepi annorum incrementa
conscendens octavum intraverat annum. quem dum pater cunctatur dare, patruus
Valamir extitit supplicator tantuni, ut pax firma inter Romanos Gothosque
maneret. datus igitur Theodoricus obses a Gothis duciturque ad urbem
Constantinopolitanam Leoni principi, et, quia puerulos elegans eraty meruit
gratiam imperialem habere.