55. Post certum vero tempus
instanti hiemali frigore amnemque Danubii solite congelato- nam istiusmodi
fluvius ille congelascit, ut in silicis modum pedestrem vehat exercitum plaustraque
et traculas vel quidquid vehiculi fuerity nec cumbarum indigeat lintres- sic
ergo eum gelatum Thiodimer Gothorum rex cernens pedestrem ducit exercitum
emensoque Danubio Suavis inprovisus a tergo apparuit. nam regio illa Suavorum
ab oriente Baibaros habet, ab occidente Francos. a meridie Burgundzones, a
septentrione Thuringos. quibus Suavis tunc iuncti aderant etiam Alamanni
ipsique Alpes erectos omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubium influunt
nimio cum sonu vergentia. hic ergo taliterque munito loco rex Thiudimer hiemis
tempore Gothorum ductavit exercitum, et tam Suavorum gente quam etiam
Alamannorum, utrasque ad invicem foederatas, devicit, vastavit et pene subegit
inde quoque victor ad proprias sedes, id est Pannonias revertens Theodoricum filium
suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum
magnis muneribus gratanter excepit. qui Theodoricus iam aduliscentiae annos
contingens expleta pueritia, decem et octo annos peragens, ascitis certis ex
satellitibus patris et ex populo amatores sibi clientesque consocians, paene
sex milia viros, cum quibus inconscio patre emenso Danubio super Babai
Sarmaterum rege discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum victoria potitus
superbiae tumore regnabat, eoque superveniens Theodoricus interemit familiaque
et censu depraedans ad genitorem suum cum victoria repedavit Singidunum dehinc
civitatem, quam ipsi Sarmatae occupassent, invadens, non Romanis reddidit, sed
suae subdedit dicioni.
56.
Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis coepit et Gothis victus
vestitusque deesse et hominibus, quibus dudum bella alimonia prestitissent, pax
coepit esse contraria, omnesque cum magno clamore ad regem Thiudimer accedentes
Gothi orant, quacumque parte vellit, tantum ductaret exercitum. qui accito
germano missaque sorte hortatus est, ut ille in parte Italiae, ubi tunc
Glycerius regnabat imperator, ipse vero sicut fortior ad fortiorem regnum
accederet Orientalem: quod et factum est et mox Vidimer Italiae terras
intravit, extremum fati munus reddens rebus excessit humanis, successorem
relinquens Vidimer filium suumque synonymum. quem GIycerius imperator muneribus
datis de Italia ad Gallias transtulit, quae a diversis circumcirca gentibus
praemebantur, asserens vicinos ibi Vesegothas eorum parentes regnare. quid
multum? Vidimer acceptis muneribus simulque mandata a Glycerio imperatore
Gallias tendit seseque cum parentibus Vesegothis iungens unum corpus efficiunt,
ut dudum fuerant, et sic Gallias Spaniasque tenentes suo iuri defendunt, ut
nullus ibi alius prevaleret.
Thiudimer autem, frater senior, cum suis transit Saum amnem Sarmatis
militibusque interminans bellum, si aliqui ei obstaret. quod illi verentes
quiescunt, immo nec praevalent ad tantam multitudinem. videns Thiudimer undique
sibi prospera provenire, Naissum primam urbem invadit IIlyrici filioque suo
Theodorico sociatis Astat et Invilia comitibus per castro Herculis transmisit
Ulpiana. qui venientes tam eam quam Stobis mox in deditione accipiunt
nonullaque loca Illyrici inaccessibilia sibi primum tunc pervia feciunt. nam
Eracleam et Larissam civitates Thessaliae primum praedas ereptas, dehinc ipsas
iure bellico potiuntur. Thiudimer vero rex animadvertens felicitatem suam quam
etiam filii nec his tantum contentus, egrediens Naisitanam urbem paucis ad
custodiam derelictis ipse Thessalonicam petiit, in qua Helarianus patricius a
principe directus cum exercitu morabatur. qui dum videret vallo muniri
Thessalonicam nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad
Thiudimer regem muneribusque oblatis ab excidione eum urbis retorquet initoque
foedere Romanus ductor cum Gothis loca eis iam sponte, quae incolerent,
tradidit, id est Cerru, Pellas, Europa, Mediana, Petina, Bereu et alia quae
Sium vocatur. ubi Gothi cum rege suo armis depositis composita pace quiescunt.
nec diu post haec et rex Thiudimer in civitate Cerras fatale egritudine
occupatus vocatis Gothis Theodoricum filium regni sui designat heredem et ipse
mox rebus humanis excessit.