57. Theodorico vero gentis
suae regem audiens ordinato imperator Zeno grate suscepit eique evocaturia
destinata ad se in urbe venire precepit, dignoque suscipiens honore inter
proceres sui palatii conlocavit et post aliquod tempus ad ampliandum honorem
eius in arma sibi eum filium adoptavit de suisque stipendiis triumphum in urbe
donavit, factusque consul ordinarius, quod summum bonum primumque in mundo
decus edicitur; nec tantum hoc, sed etiam et equestrem statuam ad famam tanti
viri ante regiam palatii conlocavit. inter haec ergo Theodoricus Zenonis
imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur gentemque
suam in Illyrico, ut diximus, residentem non omnino idoneam aut refertam
audiret, elegit potius solito more gentis suae labore querere victum quam ipse
otiose frui regni Romani bona et gentem suam mediocriter victitare, secumque
deliberans ad principem ait: 'quamvis nihil deest nobis imperio vestro
famulantibus, tamen, si dignum ducit pietas vestra, desiderium mei cordis
libenter exaudiat'. cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset
loquendi concessa: 'Hesperia', inquid, 'plaga, quae dudum decessorum
prodecessorumque vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et
domina quare nunc sub regis Thorcilingorum Rogorumque tyrranide fluctuatur?
dirige me cum gente mea, si praecepis, ut et hic expensarum pondere careas et
ibi, si adiutus a domino vicero, fama vestrae pietatis inradiet. expedit
namque, ut ego, qui sum servus vester et filius, si vicero, vobis donantibus
regnum illud possedeam: haut ille, quem non nostris, tyrranico iugo senatum
vestrum partemque rei publicae captivitatis servitio premat. ego enim si
vicero, vestro dono vestroque munere possedebo; si victus fuero, vestra pietas
nihil amittit, immo, ut diximus, lucratur expensas'. quo audito quamvis
egrae ferret imperator discessum eius, nolens tamen eum contristare annuit quae
poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei
commendans Romanum. igitur egressus urbe regia Theodoricus et ad suos revertens
omnem gentem Gothorum, qui tamen ei prebuerunt consensum, Hesperiam tendit
rectoque itinere per Sirmis ascendit vicina Pannoniae, indeque Venetiarum fines
ingressus ad Pontem Sontii nuncupatum castra metatus est cumque ibi ad
reficienda corpora hominum iumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odoacer
armatum contra eum direxit exercitum. quem ille ad campos Veronenses occurrens
magno strage delevit castraque soluta finibus Italiae cum potiore audacia
intrat, transactoque Pado amne ad Ravennam regiam urbem castra componit tertio
fere miliario ab urbe locus, qui appellatur Pineta. quod cernens Odoacer intus
se in urbe communit; indeque subreptive noctu frequenter cum suis egrediens
Gothorum exercitnm inquietat, et hoc non semel nec iterum, sed frequenter et
pene molitur toto triennio. sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum iam
dicebat Theodoricum et illius ad nutum res illa publica obsecundabat. tantum
ille solus cum paucis satellitibus et Romanos, qui aderant, et fame et bello
cotidie intra Ravennam laborabat. quod dum nihil proficeret, missa legatione
veniam supplicat. cui et primum concedens Theodoricus postmodum ab hac luce
privavit tertioque, ut diximus, anno ingressus sui in Italia Zenonemque imp.
consultu privatum abitum suaeque gentis vestitum seponens insigne regio amictu,
quasi iam Gothorum Romanorumque regnator, adsumit missaque legatione ad Lodoin
Francorum regem filiam eius Audefledam sibi in matrimonio petit. quam ille
grate libenterque concessit suosque filios Celdebertum et Heldebertum et
Thiudebertum credens hac societate cum gente Gothorum inito foedere sociari.
sed non adeo ad pacis concordiam profuit ista coniunctio, quia saepenumero
propter Gallorum terras graviter inter se decertati sunt, numquamque Gothus
Francis cessit, dum viveret Theodoricus.
58.
Antequam ergo de Audefledam subolem haberet, naturales
ex concubina, quas genuisset adhuc in Moesia, filias, unam nomine Thindigoto et
aliam Ostrogotho. quas mox in Italiam venit, regibus vicinis in coniugio
copulavit, id est unam Alarico Vesegotharum et aliam Sigismundo Burgundzonorum.
de Alarico ergo natus est Amalaricus. quem avus Theodoricus in annis puerilibus
utroque parente orbato dum fovet atque tuetur, comperit Eutharicum Veterici
filium Beretmodi et Thorismodi nepotem, Amalorum de stirpe descendentem, in
Spania degi, iuvenili aetate prudentia et virtute corporisque integritate
pollentem. ad se eum facit venire eique Amalasuentham filiam suam in matrimonio
iungit et ut in plenum suam progeniem dilataret, Amalafridam germanam suam
matrem Theodahadi, qui postea rex fuit Africa, regi Vandalorum coniuge dirigit
Thrasamundo filiamque eius neptem suam Amalabergam Thuringorum regi consociat
Hermmefredo. Pitzamum quoque suum comitem et inter primos electum ad obtinendam
Sirmiensem dirigit civitatem. quam ille expulso rege eius Trasarico, filio
Trapstilae, retenta eius matre obtinuit inde contra Savinianum Illyricum mag.
mil., qui tunc cum Mundone paraverat conflictum, ad civitatem cognomine Margo
planum, quae inter Danubium Margumque fluminibus adiacebat, cum duobus milibus
ergo peditum; equitibus quingentis in Mundonis solacia veniens Illyricianum
exercitum demolivit. nam hic Mundo de Attilanis quondam origine descendens
Gepidarum gentem fugiens ultra Danubium in incultis locis sine ullis terrae
cultoribus divagatus et plirisque abactoribus scamarisque et latronibus
undecumque collectis turrem quae Herta dicitur super Danubii ripam positam
occupans ibique agresti ritu praedasque innectens vicinis regem se suis
grassatoribus fecerat hunc ergo pene desperatum et iam de traditione sua
deliberantem Petza subveniens e manibus Saviniani eripuit, suoque regi
Theodorico cum gratiarum actione fecit subiectum. non minore tropeo de Francis
per Ibbam, suum comitem, in Galliis adquisivit plus triginta milia Francorum in
proelio caesa. nam et Thiudem suum armigerum post mortem Alarici generi tutorem
in Spaniae regno Amalarici nepotis constituit. qui Amalaricus in ipsa
aduliscentia Francorum fraudibus inretitus regnum cum vita amisit. post quem
Thiudis tutor eodem regno ipse invadens, Francorum insidiosam calumniam de
Spaniis pepulit, et usque dum viveret, Vesegothas contenuit post quem Thiudigisglosa
regnum adeptus, non diu regnans defecit occisus a suis. cui succedens hactenus
Agil continet regnum. contra quem Atanagildus insurgens Romani regni concitat
vires, ubi et Liberius patricius cum exercitu destinatur. nec fuit in parte
occidua gens, quae Theodorico, dum adviveret, aut amicitia aut subiectione non
deserviret.