Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XVIII

Capp. I-IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XVIII

Capp. I-IV

1. Igitur Pyrrus, rex Epiri, cum iterata Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis auxilio adversus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicium precibus quam spe invadendi Italiae imperii inductus venturum se cum exercitu pollicetur. In quam rem inclinatum semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior patruo suo Alexandro videretur, quo defensore idem Tarentini adversus Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam longa a domo militia Orientem subegit. Igitur relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu Tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia longinquae secum expeditionis adductis. Cuius audito adventu consul Romanus Valerius Laevinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit. Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. Sed Romanos vincentes iam invisitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere proelio coegit, victoresque iam nova Macedonum repente monstra vicerunt. Nec hostibus incruenta victoria fuit. Nam et Pyrrus ipse graviter vulneratus est et magna pars militum eius caesa, maioremque gloriam eius victoriae quam laetitiam habuit. Huius pugnae eventum multae civitates secutae Pyrro se tradunt. Inter ceteras etiam Locri prodito praesidio Romano ad Pyrrum deficiunt. Ex ea praeda Pyrrus CC captivos milites gratis Romam remisit, ut cognita virtute eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem. Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus supervenisset, iterato proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.

2. Interea Mago, dux Karthaginiensium, in auxilium Romanorum cum centum XX navibus missus senatum adiit, aegre tulisse Karthaginienses adfirmans, quod bellum in Italia a peregrino rege paterentur. Ob quam causam missum se, ut, quoniam externo hoste oppugnarentur, externis auxiliis iuvarentur. Gratiae a senatu Karthaginiensibus actae auxiliaque remissa. Sed Mago Punico ingenio post paucos dies tacitus, quasi pacificator Karthaginiensium, Pyrrum adiit speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessi fama erat. Nam Romanis eadem causa mittendi auxilia Karthaginiensibus fuerat, ut Romano bello, ne in Siciliam transire posset, Pyrrus in Italia detineretur. Dum haec aguntur, legatus a senatu Romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrro conponit. Ad quam confirmandam Cineas Romam cum ingentibus a Pyrro donis missus neminem, cuius domus muneribus pateret, invenit. Huic continentiae Romanorum simile exemplum isdem ferme temporibus fuit. Nam missi a Aegyptum legati cum ingentia sibi a Ptolomeo rege missa munera sprevissent, interiectis diebus ad cenam invitatis aureae coronae missae sunt, quas illi ominis causa receptas postera die statuis regis inposuerunt. Igitur Cineas, cum turbatam cum Romanis pacem ab Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a Pyrro, qualis Roma esset, respondit regum urbem sibi visam. Post haec legati Siculorum superveniunt tradentes Pyrro totius insulae imperium, quae adsiduis Karthaginiensium bellis vexabatur. Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisque sociorum civitatibus valido praesidio in Siciliam exercitum traiecit.

3. Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem ventum est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit, qui terrae motu vexati relicto patrio solo ad Syrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe, quam a piscium ubertate Sidona appellaverunt; nam piscem Phoenices sidon vocant. Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnavit, navibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. Ibi Persarum bellis diu varieque fatigati victores quidem fuere, sed adtritis viribus a servis suis multitudine abundantibus in digna supplicia perpessi sunt, qui conspiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam invadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos procreant. Unus ex tot milibus servorum fuit, qui miti ingenio senis domini parvulique filii eius fortuna moveretur dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret. Itaque cum velut occisos alienasset servisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis, qui solem orientem primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei nomen erat) dominum occulte latentem detulit. Ab eo formatus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus solus occidentis regionem intuebatur. Id primum aliis videri furor, in occidente solis ortum quaerere. Ubi vero dies adventare coepit editissimisque culminibus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut ipsum solem aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio civitatis ostendit. Non servilis ingenii ratio visa; requirentibus auctorem de domino confitetur. Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent, malitiaque servos, non sapientia vincere. Igitur venia seni filioque data est, et velut numine quodam reservatos arbitrantes regem Stratonem creaverunt. Post cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit. Celebre hoc servorum facinus me tuendumque exemplum toto orbe terrarum fuit. Itaque Alexander Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant, ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit; genus tantum Stratonis inviolatum servavit regnumque stirpi eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis, ut exstirpato servili germine genus urbis ex integro conderetur.

4. Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsimonia et labore quaerendi cito convaluere. Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuventute Uticam condidere. Cum interim rex Mutto Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis. Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. Elissa quoque Acherbae, avunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae crediderat; quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare velle, ne amplius ei mariti domus cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovet neve ultra amara admonitio oculis eius occurrat. Non invitus Pygmalion verba sororis audivit, existimans cum ea et aurum Acherbae ad se venturum. Sed Elissa ministros migrationis a rege missos navibus cum omnibus opibus suis prima vespera inponit provectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia involucris involuta in mare deicere. Tunc deflens ipsa lugubrique voce Acherbam ciet; orat ut libens opes suas recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis. Tunc ipsos ministros adgreditur; sibi quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira supplicia imminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit, avaritiae tyranni subtraxerint. Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License