Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXI

Capp. IV-VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. IV-VI

4. Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Africa princeps Karthaginiensium Hanno opes suas, quibus vires rei publicae superabat, in occupandam dominationem intendit regnumque invadere interfecto senatu conatus est. Cui sceleri sollemnem nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione votorum nefanda commenta facilius tegerentur. Itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis veneno infectis secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam facilius invaderet. Qua re magistratibus per ministros prodita scelus declinatum, non vindicatum est, ne in viro tam potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. Contenti itaque cohibuisse decreto modum nuptiarum sumptibus statuunt idque observari non ab uno, sed ab universis iubent, ne persona designata, non vitia correcta viderentur. Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat statutaque rursus caedium die, cum denuo se proditum videret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum XX milibus servorum armatis occupat. Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur virgisque caesus effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur; corpus verberibus lacerum in crucem figitur. Filii quoque cognatique omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur, ne quisquam aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo superesset.

5. Interea Dionysius Syracusis receptus, cum gravior crudeliorque in dies civitati esset, iterata conspiratione obsidetur. Tunc deposito imperio arcem Syracusanis cum exercitu tradidit receptoque privato instrumento Corinthum in exilium proficiscitur. Ibi humillima quaeque tutissima existimans in sordidissimum vitae genus descendit: non contentus in publico vagari, sed potare; nec conspici in popinis lupanaribusque, sed totis diebus desidere; cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptare; pannosus et squalidus incedere; risum libentius praebere quam captare; in macello perstare; quod emere non poterat, oculis devorare; apud aediles adversus lenones iurgare; omniaque ista facere, ut contemnendus magis quam metuendus videretur. Novissime ludi magistrum professus pueros in trivio docebat, ut aut a timentibus semper in publico videretur aut a non timentibus facilius contemneretur. Nam licet tyranni his semper vitiis abundent, tamen simulatio haec vitiorum, non naturae erat, magisque haec arte quam amisso regali pudore faciebat, expertus, quam invisa tyrannorum forent etiam sine opibus nomina. Laborabat itaque invidiam praeteritorum contemptu praesentium demere, neque honesta, sed tuta consilia circumspiciebat. Inter has tamen dissimulationum artes ter insimulatus est adfectatae tyrannidis, nec aliter quam dum contemnitur, liberatus est.

6. Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum Alexandri Magni exterriti, verentes, ne Persico regno et Africum vellet adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum, virum sollertia facundiaque ceteros insignem. Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae, capta et Alexandria aemula Karthaginis in terminis Africae et Aegypti condita et felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo terminabantur. Igitur Hamilcar per Parmeniona aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque se expeditionis offert. Atque ita consiliis eius exploratis in tabellis ligneis vacua desuper cera inducta civibus suis omnia perscribebat. Sed Karthaginienses post mortem regis reversum in patriam, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum, verum etiam crudeli animo necaverunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License